Deze Quaestio is niet beschikbaar in Nederlandse vertaling
Prooemium
Post haec considerandum est de distinctione corporalis et spiritualis creaturae. Et
primo, de creatura pure spirituali, quae in Scriptura sacra Angelus nominatur; secundo,
de creatura pure corporali; tertio, de creatura composita ex corporali et spirituali,
quae est homo. Circa vero Angelos, considerandum est primo de his quae pertinent ad
eorum substantiam; secundo, de his quae pertinent ad eorum intellectum; tertio, de
his quae pertinent ad eorum voluntatem; quarto, de his quae pertinent ad eorum creationem.
De substantia autem eorum considerandum est et absolute, et per comparationem ad corporalia.
Circa substantiam vero eorum absolute, quinque quaeruntur. Primo, utrum sit aliqua
creatura omnino spiritualis, et penitus incorporea. Secundo, supposito quod Angelus
sit talis, quaeritur utrum Angelus sit compositus ex materia et forma. Tertio, quaeritur
de multitudine eorum. Quarto, de differentia ipsorum ab invicem. Quinto, de immortalitate,
seu incorruptibilitate ipsorum. (Ia q. 50 pr.)
Articulus 1.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod Angelus non sit omnino incorporeus. Illud enim
quod est incorporeum solum quoad nos, et non quoad Deum, non est incorporeum simpliciter.
Sed Damascenus dicit, in libro II, quod Angelus incorporeus et immaterialis dicitur
quantum ad nos, sed comparatus ad Deum, corporeus et materialis invenitur. Non ergo
est incorporeus simpliciter. (Ia q. 50 a. 1 arg. 1)
Praeterea, nihil movetur nisi corpus, ut probatur in VI Physic. Sed Damascenus dicit
ibidem quod Angelus est substantia intellectualis semper mobilis. Angelus ergo est
substantia corporea. (Ia q. 50 a. 1 arg. 2)
Praeterea, Ambrosius dicit, in libro de spiritu sancto, omnis creatura certis suae
naturae circumscripta est limitibus. Circumscribi autem proprium est corporum. Ergo
omnis creatura est corporea. Angeli autem sunt Dei creaturae, ut patet in Psalmo CXLVIII,
laudate dominum, omnes Angeli eius; et postea subditur, quoniam ipse dixit, et facta
sunt, ipse mandavit, et creata sunt. Ergo Angeli sunt corporei. (Ia q. 50 a. 1 arg. 3)
Sed contra est quod dicitur in Psalmo CIII, qui facit Angelos suos spiritus. (Ia q. 50 a. 1 s. c.)
Respondeo dicendum quod necesse est ponere aliquas creaturas incorporeas. Id enim
quod praecipue in rebus creatis Deus intendit est bonum quod consistit in assimilatione
ad Deum. Perfecta autem assimilatio effectus ad causam attenditur, quando effectus
imitatur causam secundum illud per quod causa producit effectum; sicut calidum facit
calidum. Deus autem creaturam producit per intellectum et voluntatem, ut supra ostensum
est. Unde ad perfectionem universi requiritur quod sint aliquae creaturae intellectuales.
Intelligere autem non potest esse actus corporis, nec alicuius virtutis corporeae,
quia omne corpus determinatur ad hic et nunc. Unde necesse est ponere, ad hoc quod
universum sit perfectum, quod sit aliqua incorporea creatura. Antiqui autem, ignorantes
vim intelligendi, et non distinguentes inter sensum et intellectum, nihil esse existimaverunt
in mundo, nisi quod sensu et imaginatione apprehendi potest. Et quia sub imaginatione
non cadit nisi corpus, existimaverunt quod nullum ens esset nisi corpus; ut philosophus
dicit in IV Physic. Et ex his processit Sadducaeorum error, dicentium non esse spiritum.
Sed hoc ipsum quod intellectus est altior sensu, rationabiliter ostendit esse aliquas
res incorporeas, a solo intellectu comprehensibiles. (Ia q. 50 a. 1 co.)
Ad primum ergo dicendum quod substantiae incorporeae medium sunt inter Deum et creaturas
corporeas. Medium autem comparatum ad unum extremum, videtur alterum extremum; sicut
tepidum comparatum calido, videtur frigidum. Et hac ratione dicitur quod Angeli, Deo
comparati, sunt materiales et corporei, non quod in eis sit aliquid de natura corporea. (Ia q. 50 a. 1 ad 1)
Ad secundum dicendum quod motus ibi accipitur prout intelligere et velle motus quidam
dicuntur. Dicitur ergo Angelus substantia semper mobilis, quia semper est actu intelligens,
non quandoque actu et quandoque potentia, sicut nos. Unde patet quod ratio procedit
ex aequivoco. (Ia q. 50 a. 1 ad 2)
Ad tertium dicendum quod circumscribi terminis localibus est proprium corporum, sed
circumscribi terminis essentialibus est commune cuilibet creaturae, tam corporali
quam spirituali. Unde dicit Ambrosius, in libro de Spir. Sanct., quod licet quaedam
locis corporalibus non contineantur, circumscriptione tamen substantiae non carent. (Ia q. 50 a. 1 ad 3)
Articulus 2.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Angelus sit compositus ex materia et forma.
Omne enim quod continetur sub aliquo genere, est compositum ex genere et differentia,
quae, adveniens generi, constituit speciem. Sed genus sumitur ex materia, differentia
vero ex forma, ut patet in VIII Metaphys. Ergo omne quod est in genere, est compositum
ex materia et forma. Sed Angelus est in genere substantiae. Ergo est compositus ex
materia et forma. (Ia q. 50 a. 2 arg. 1)
Praeterea, in quocumque inveniuntur proprietates materiae, ibi invenitur materia.
Proprietates autem materiae sunt recipere et substare; unde dicit Boetius, in libro
de Trin., quod forma simplex subiectum esse non potest. Haec autem inveniuntur in
Angelo. Ergo Angelus est compositus ex materia et forma. (Ia q. 50 a. 2 arg. 2)
Praeterea, forma est actus. Quod ergo est forma tantum, est actus purus. Sed Angelus
non est actus purus, hoc enim solius Dei est. Ergo non est forma tantum, sed habet
formam in materia. (Ia q. 50 a. 2 arg. 3)
Praeterea, forma proprie limitatur et finitur per materiam. Forma ergo quae non est
in materia, est forma infinita. Sed forma Angeli non est infinita, quia omnis creatura
finita est. Ergo forma Angeli est in materia. (Ia q. 50 a. 2 arg. 4)
Sed contra est quod Dionysius dicit, IV cap. de Div. Nom., quod primae creaturae sicut
incorporales et immateriales intelliguntur. (Ia q. 50 a. 2 s. c.)
Respondeo dicendum quod quidam ponunt Angelos esse compositos ex materia et forma.
Et hanc opinionem astruere nititur Avicebron in libro fontis vitae. Supponit enim
quod quaecumque distinguuntur secundum intellectum, sint etiam in rebus distincta.
In substantia autem incorporea intellectus apprehendit aliquid per quod distinguitur
a substantia corporea, et aliquid per quod cum ea convenit. Unde ex hoc vult concludere
quod illud per quod differt substantia incorporea a corporea, sit ei quasi forma,
et illud quod subiicitur huic formae distinguenti quasi commune, sit materia eius.
Et propter hoc ponit quod eadem est materia universalis spiritualium et corporalium,
ut intelligatur quod forma incorporeae substantiae sic sit impressa in materia spiritualium,
sicut forma quantitatis est impressa in materia corporalium. Sed primo aspectu apparet
esse impossibile unam esse materiam spiritualium et corporalium. Non enim est possibile
quod forma spiritualis et corporalis recipiatur in una parte materiae, quia sic una
et eadem res numero esset corporalis et spiritualis. Unde relinquitur quod alia pars
materiae sit quae recipit formam corporalem, et alia quae recipit formam spiritualem.
Materiam autem dividi in partes non contingit nisi secundum quod intelligitur sub
quantitate, qua remota, remanet substantia indivisibilis, ut dicitur in I Physic.
Sic igitur relinquitur quod materia spiritualium sit subiecta quantitati, quod est
impossibile. Impossibile est ergo quod una sit materia corporalium et spiritualium.
Sed adhuc ulterius impossibile est quod substantia intellectualis habeat qualemcumque
materiam. Operatio enim cuiuslibet rei est secundum modum substantiae eius. Intelligere
autem est operatio penitus immaterialis. Quod ex eius obiecto apparet, a quo actus
quilibet recipit speciem et rationem, sic enim unumquodque intelligitur, inquantum
a materia abstrahitur; quia formae in materia sunt individuales formae, quas intellectus
non apprehendit secundum quod huiusmodi. Unde relinquitur quod omnis substantia intellectualis
est omnino immaterialis. Non est autem necessarium quod ea quae distinguuntur secundum
intellectum, sint distincta in rebus, quia intellectus non apprehendit res secundum
modum rerum, sed secundum modum suum. Unde res materiales, quae sunt infra intellectum
nostrum, simpliciori modo sunt in intellectu nostro, quam sint in seipsis. Substantiae
autem angelicae sunt supra intellectum nostrum. Unde intellectus noster non potest
attingere ad apprehendendum eas secundum quod sunt in seipsis; sed per modum suum,
secundum quod apprehendit res compositas. Et sic etiam apprehendit Deum, ut supra
dictum est. (Ia q. 50 a. 2 co.)
Ad primum ergo dicendum quod differentia est quae constituit speciem. Unumquodque
autem constituitur in specie, secundum quod determinatur ad aliquem specialem gradum
in entibus, quia species rerum sunt sicut numeri, qui differunt per additionem et
subtractionem unitatis, ut dicitur in VIII Metaphys. In rebus autem materialibus aliud
est quod determinat ad specialem gradum, scilicet forma, et aliud quod determinatur,
scilicet materia, unde ab alio sumitur genus, et ab alio differentia. Sed in rebus
immaterialibus non est aliud determinans et determinatum, sed unaquaeque earum secundum
seipsam tenet determinatum gradum in entibus. Et ideo genus et differentia in eis
non accipitur secundum aliud et aliud, sed secundum unum et idem. Quod tamen differt
secundum considerationem nostram, inquantum enim intellectus noster considerat illam
rem ut indeterminate, accipitur in eis ratio generis; inquantum vero considerat ut
determinate, accipitur ratio differentiae. (Ia q. 50 a. 2 ad 1)
Ad secundum dicendum quod ratio illa ponitur in libro fontis vitae. Et esset necessaria,
si idem esset modus quo recipit intellectus, et quo recipit materia. Sed hoc patet
esse falsum. Materia enim recipit formam, ut secundum ipsam constituatur in esse alicuius
speciei, vel aeris, vel ignis, vel cuiuscumque alterius. Sic autem intellectus non
recipit formam, alioquin verificaretur opinio Empedoclis, qui posuit quod terram terra
cognoscimus, et ignem igne. Sed forma intelligibilis est in intellectu secundum ipsam
rationem formae, sic enim cognoscitur ab intellectu. Unde talis receptio non est receptio
materiae, sed est receptio substantiae immaterialis. (Ia q. 50 a. 2 ad 2)
Ad tertium dicendum quod, licet in Angelo non sit compositio formae et materiae, est
tamen in eo actus et potentia. Quod quidem manifestum potest esse ex consideratione
rerum materialium, in quibus invenitur duplex compositio. Prima quidem formae et materiae,
ex quibus constituitur natura aliqua. Natura autem sic composita non est suum esse,
sed esse est actus eius. Unde ipsa natura comparatur ad suum esse sicut potentia ad
actum. Subtracta ergo materia, et posito quod ipsa forma subsistat non in materia,
adhuc remanet comparatio formae ad ipsum esse ut potentiae ad actum. Et talis compositio
intelligenda est in Angelis. Et hoc est quod a quibusdam dicitur, quod Angelus est
compositus ex quo est et quod est, vel ex esse et quod est, ut Boetius dicit, nam
quod est est ipsa forma subsistens; ipsum autem esse est quo substantia est, sicut
cursus est quo currens currit. Sed in Deo non est aliud esse et quod est, ut supra
ostensum est. Unde solus Deus est actus purus. (Ia q. 50 a. 2 ad 3)
Ad quartum dicendum quod omnis creatura est finita simpliciter, inquantum esse eius
non est absolutum subsistens, sed limitatur ad naturam aliquam cui advenit. Sed nihil
prohibet aliquam creaturam esse secundum quid infinitam. Creaturae autem materiales
habent infinitatem ex parte materiae, sed finitatem ex parte formae, quae limitatur
per materiam in qua recipitur. Substantiae autem immateriales creatae sunt finitae
secundum suum esse, sed infinitae secundum quod eorum formae non sunt receptae in
alio. Sicut si diceremus albedinem separatam existentem esse infinitam quantum ad
rationem albedinis, quia non contrahitur ad aliquod subiectum; esse tamen eius esset
finitum, quia determinatur ad aliquam naturam specialem. Et propter hoc dicitur in
libro de causis, quod intelligentia est finita superius, inquantum scilicet recipit
esse a suo superiori; sed est infinita inferius, inquantum non recipitur in aliqua
materia. (Ia q. 50 a. 2 ad 4)
Articulus 3.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Angeli non sint in aliquo magno numero. Numerus
enim species quantitatis est, et sequitur divisionem continui. Hoc autem non potest
esse in Angelis cum sint incorporei, ut supra ostensum est. Ergo Angeli non possunt
esse in aliquo magno numero. (Ia q. 50 a. 3 arg. 1)
Praeterea, quanto aliquid est magis propinquum uni, tanto minus est multiplicatum,
ut in numeris apparet. Natura autem angelica inter alias naturas creatas est Deo propinquior.
Cum ergo Deus sit maxime unus, videtur quod in natura angelica inveniatur minimum
de multitudine. (Ia q. 50 a. 3 arg. 2)
Praeterea, proprius effectus separatarum substantiarum videtur esse motus corporum
caelestium. Sed motus corporum caelestium sunt secundum aliquem determinatum numerum
paucum, qui a nobis comprehendi potest. Ergo Angeli non sunt in maiori multitudine,
quam motus corporum caelestium. (Ia q. 50 a. 3 arg. 3)
Praeterea, Dionysius dicit, IV cap. de Div. Nom., quod propter radios divinae bonitatis
subsistunt intelligibiles et intellectuales omnes substantiae. Sed radius non multiplicatur
nisi secundum diversitatem recipientium. Non autem potest dici quod materia sit receptiva
intelligibilis radii, cum substantiae intellectuales sint immateriales, ut supra ostensum
est. Ergo videtur quod multiplicatio substantiarum intellectualium non possit esse
nisi secundum exigentiam primorum corporum, scilicet caelestium, ut ad ea quodammodo
processus praedictorum radiorum terminetur. Et sic idem quod prius. (Ia q. 50 a. 3 arg. 4)
Sed contra est quod dicitur Dan. VII, millia millium ministrabant ei, et decies millies
centena millia assistebant ei. (Ia q. 50 a. 3 s. c.)
Respondeo dicendum quod circa numerum substantiarum separatarum, diversi diversis
viis processerunt. Plato enim posuit substantias separatas esse species rerum sensibilium,
utpote si poneremus ipsam naturam humanam esse separatam. Et secundum hoc oportebat
dicere quod substantiae separatae sint secundum numerum specierum sensibilium. Sed
hanc positionem improbat Aristoteles, ex eo quod materia est de ratione speciei horum
sensibilium. Unde substantiae separatae non possunt esse species exemplares horum
sensibilium, sed habent quasdam naturas altiores naturis rerum sensibilium. Posuit
tamen Aristoteles quod illae naturae perfectiores habent ordinem ad sensibilia ista,
secundum rationem moventis et finis. Et ideo secundum numerum primorum motuum, conatus
est adinvenire numerum substantiarum separatarum. Sed quia hoc videtur repugnare documentis
sacrae Scripturae, Rabbi Moyses, Iudaeus, volens utrumque concordare, posuit quod
Angeli, secundum quod dicuntur substantiae immateriales, multiplicantur secundum numerum
motuum vel corporum caelestium, secundum Aristotelem. Sed posuit quod Angeli in Scriptura
dicuntur etiam homines divina annuntiantes; et iterum virtutes rerum naturalium, quae
Dei omnipotentiam manifestant. Sed hoc est alienum a consuetudine Scripturae, quod
virtutes rerum irrationabilium Angeli nominentur. Unde dicendum est quod etiam Angeli
secundum quod sunt immateriales substantiae, in quadam multitudine maxima sunt, omnem
materialem multitudinem excedentes. Et hoc est quod dicit Dionysius, XIV cap. Caelest.
Hierarch., multi sunt beati exercitus supernarum mentium, infirmam et constrictam
excedentes nostrorum materialium numerorum commensurationem. Et huius ratio est quia,
cum perfectio universi sit illud quod praecipue Deus intendit in creatione rerum,
quanto aliqua sunt magis perfecta tanto in maiori excessu sunt creata a Deo. Sicut
autem in corporibus attenditur excessus secundum magnitudinem, ita in rebus incorporeis
potest attendi excessus secundum multitudinem. Videmus autem quod corpora incorruptibilia,
quae sunt perfectiora inter corpora, excedunt quasi incomparabiliter secundum magnitudinem
corpora corruptibilia, nam tota sphaera activorum et passivorum est aliquid modicum
respectu corporum caelestium. Unde rationabile est quod substantiae immateriales excedant
secundum multitudinem substantias materiales, quasi incomparabiliter. (Ia q. 50 a. 3 co.)
Ad primum ergo dicendum quod in Angelis non est numerus qui est quantitas discreta,
causatus ex divisione continui, sed causatus ex distinctione formarum, prout multitudo
est de transcendentibus, ut supra dictum est. (Ia q. 50 a. 3 ad 1)
Ad secundum dicendum quod ex hoc quod natura angelica est Deo propinqua, oportet quod
habeat minimum de multitudine in sui compositione, non autem ita quod in paucis salvetur. (Ia q. 50 a. 3 ad 2)
Ad tertium dicendum quod ratio illa est Aristotelis in XII Metaphys. Et ex necessitate
concluderet, si substantiae separatae essent propter substantias corporales, sic enim
frustra essent immateriales substantiae, nisi ex eis aliquis motus in rebus corporalibus
appareret. Non est autem hoc verum, quod substantiae immateriales sint propter corporales,
quia finis nobilior est his quae sunt ad finem. Unde etiam Aristoteles dicit ibidem
quod haec ratio non est necessaria, sed probabilis. Coactus autem fuit hac ratione
uti, quia ad cognoscendum intelligibilia non possumus pervenire nisi per sensibilia. (Ia q. 50 a. 3 ad 3)
Ad quartum dicendum quod ratio illa procedit secundum opinionem eorum qui causam distinctionis
rerum ponebant esse materiam. Hoc autem improbatum est. Unde multiplicatio Angelorum
neque secundum materiam, neque secundum corpora est accipienda, sed secundum divinam
sapientiam, diversos ordines immaterialium substantiarum excogitantem. (Ia q. 50 a. 3 ad 4)
Articulus 4.
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod Angeli non differant specie. Cum enim differentia
sit nobilior genere, quaecumque conveniunt secundum id quod est nobilissimum in eis,
conveniunt in ultima differentia constitutiva; et ita sunt eadem secundum speciem.
Sed omnes Angeli conveniunt in eo quod est nobilissimum in eis, scilicet in intellectualitate.
Ergo omnes Angeli sunt unius speciei. (Ia q. 50 a. 4 arg. 1)
Praeterea, magis et minus non diversificant speciem. Sed Angeli non videntur differre
ad invicem nisi secundum magis et minus; prout scilicet unus alio est simplicior,
et perspicacioris intellectus. Ergo Angeli non differunt specie. (Ia q. 50 a. 4 arg. 2)
Praeterea, anima et Angelus ex opposito dividuntur. Sed omnes animae sunt unius speciei.
Ergo et Angeli. (Ia q. 50 a. 4 arg. 3)
Praeterea, quanto aliquid est perfectius in natura, tanto magis debet multiplicari.
Hoc autem non esset, si in una specie esset unum tantum individuum. Ergo multi Angeli
sunt unius speciei. (Ia q. 50 a. 4 arg. 4)
Sed contra est quod in his quae sunt unius speciei, non est invenire prius et posterius,
ut dicitur in III Metaphys. Sed in Angelis, etiam unius ordinis, sunt primi et medii
et ultimi, ut dicit Dionysius, X cap. Ang. Hier. Ergo Angeli non sunt eiusdem speciei. (Ia q. 50 a. 4 s. c.)
Respondeo dicendum quod quidam dixerunt omnes substantias spirituales esse unius speciei,
etiam animas. Alii vero quod omnes Angeli sunt unius speciei, sed non animae. Quidam
vero quod omnes Angeli unius hierarchiae, aut etiam unius ordinis. Sed hoc est impossibile.
Ea enim quae conveniunt specie et differunt numero, conveniunt in forma, et distinguuntur
materialiter. Si ergo Angeli non sunt compositi ex materia et forma, ut dictum est
supra, sequitur quod impossibile sit esse duos Angelos unius speciei. Sicut etiam
impossibile esset dicere quod essent plures albedines separatae, aut plures humanitates;
cum albedines non sint plures nisi secundum quod sunt in pluribus substantiis. Si
tamen Angeli haberent materiam, nec sic possent esse plures Angeli unius speciei.
Sic enim oporteret quod principium distinctionis unius ab alio esset materia, non
quidem secundum divisionem quantitatis, cum sint incorporei, sed secundum diversitatem
potentiarum. Quae quidem diversitas materiae causat diversitatem non solum speciei,
sed generis. (Ia q. 50 a. 4 co.)
Ad primum ergo dicendum quod differentia est nobilior genere, sicut determinatum indeterminato
et proprium communi; non autem sicut alia et alia natura. Alioquin oporteret quod
omnia animalia irrationalia essent unius speciei; vel quod esset in eis aliqua alia
perfectior forma quam anima sensibilis. Differunt ergo specie animalia irrationalia
secundum diversos gradus determinatos naturae sensitivae. Et similiter omnes Angeli
differunt specie secundum diversos gradus naturae intellectivae. (Ia q. 50 a. 4 ad 1)
Ad secundum dicendum quod magis et minus, secundum quod causantur ex intensione et
remissione unius formae, non diversificant speciem. Sed secundum quod causantur ex
formis diversorum graduum, sic diversificant speciem, sicut si dicamus quod ignis
est perfectior aere. Et hoc modo Angeli diversificantur secundum magis et minus. (Ia q. 50 a. 4 ad 2)
Ad tertium dicendum quod bonum speciei praeponderat bono individui. Unde multo melius
est quod multiplicentur species in Angelis, quam quod multiplicentur individua in
una specie. (Ia q. 50 a. 4 ad 3)
Ad quartum dicendum quod multiplicatio secundum numerum, cum in infinitum protendi
possit, non intenditur ab agente, sed sola multiplicatio secundum speciem, ut supra
dictum est. Unde perfectio naturae angelicae requirit multiplicationem specierum,
non autem multiplicationem individuorum in una specie. (Ia q. 50 a. 4 ad 4)
Articulus 5.
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod Angeli non sint incorruptibiles. Dicit enim
Damascenus de Angelo, quod est substantia intellectualis, gratia et non natura immortalitatem
suscipiens. (Ia q. 50 a. 5 arg. 1)
Praeterea, Plato dicit, in Timaeo, o dii deorum, quorum opifex idem paterque ego,
opera siquidem vos mea, dissolubilia natura, me tamen ita volente indissolubilia.
Hos autem deos non aliud quam Angelos intelligere potest. Ergo Angeli natura sua sunt
corruptibiles. (Ia q. 50 a. 5 arg. 2)
Praeterea, secundum Gregorium, omnia in nihilum deciderent, nisi ea manus omnipotentis
conservaret. Sed quod in nihilum redigi potest, est corruptibile. Ergo, cum Angeli
sint a Deo facti, videtur quod sint corruptibiles secundum suam naturam. (Ia q. 50 a. 5 arg. 3)
Sed contra est quod Dionysius dicit, IV cap. de Div. Nom., quod intellectuales substantiae
vitam habent indeficientem, ab universa corruptione, morte et materia et generatione
mundae existentes. (Ia q. 50 a. 5 s. c.)
Respondeo dicendum quod necesse est dicere Angelos secundum suam naturam esse incorruptibiles.
Cuius ratio est, quia nihil corrumpitur nisi per hoc, quod forma eius a materia separatur,
unde, cum Angelus sit ipsa forma subsistens, ut ex dictis patet, impossibile est quod
eius substantia sit corruptibilis. Quod enim convenit alicui secundum se, nunquam
ab eo separari potest, ab eo autem cui convenit per aliud, potest separari, separato
eo secundum quod ei conveniebat. Rotunditas enim a circulo separari non potest, quia
convenit ei secundum seipsum, sed aeneus circulus potest amittere rotunditatem per
hoc, quod circularis figura separatur ab aere. Esse autem secundum se competit formae,
unumquodque enim est ens actu secundum quod habet formam. Materia vero est ens actu
per formam. Compositum igitur ex materia et forma desinit esse actu per hoc, quod
forma separatur a materia. Sed si ipsa forma subsistat in suo esse, sicut est in Angelis,
ut dictum est, non potest amittere esse. Ipsa igitur immaterialitas Angeli est ratio
quare Angelus est incorruptibilis secundum suam naturam. Et huius incorruptibilitatis
signum accipi potest ex eius intellectuali operatione, quia enim unumquodque operatur
secundum quod est actu, operatio rei indicat modum esse ipsius. Species autem et ratio
operationis ex obiecto comprehenditur. Obiectum autem intelligibile, cum sit supra
tempus, est sempiternum. Unde omnis substantia intellectualis est incorruptibilis
secundum suam naturam. (Ia q. 50 a. 5 co.)
Ad primum ergo dicendum quod Damascenus accipit immortalitatem perfectam, quae includit
omnimodam immutabilitatem, quia omnis mutatio est quaedam mors, ut Augustinus dicit.
Perfectam autem immutabilitatem Angeli non nisi per gratiam assequuntur, ut infra
patebit. (Ia q. 50 a. 5 ad 1)
Ad secundum dicendum quod Plato per deos intelligit corpora caelestia, quae existimabat
esse ex elementis composita, et ideo secundum suam naturam dissolubilia, sed voluntate
divina semper conservantur in esse. (Ia q. 50 a. 5 ad 2)
Ad tertium dicendum quod, sicut supra dictum est, quoddam necessarium est quod habet
causam suae necessitatis. Unde non repugnat necessario nec incorruptibili, quod esse
eius dependeat ab alio sicut a causa. Per hoc ergo quod dicitur quod omnia deciderent
in nihilum nisi continerentur a Deo, et etiam Angeli, non datur intelligi quod in
Angelis sit aliquod corruptionis principium, sed quod esse Angeli dependeat a Deo
sicut a causa. Non autem dicitur aliquid esse corruptibile, per hoc quod Deus possit
illud in non esse redigere, subtrahendo suam conservationem, sed per hoc quod in seipso
aliquod principium corruptionis habet, vel contrarietatem vel saltem potentiam materiae. (Ia q. 50 a. 5 ad 3)