Deze Quaestio is niet beschikbaar in Nederlandse vertaling
Prooemium
Deinde considerandum est de actu voluntatis, qui est amor sive dilectio, nam omnis
actus appetitivae virtutis ex amore seu dilectione derivatur. Et circa hoc quaeruntur
quinque. Primo, utrum in Angelis sit dilectio naturalis. Secundo, utrum in eis sit
dilectio electiva. Tertio, utrum Angelus diligat seipsum dilectione naturali an electiva.
Quarto, utrum unus Angelus diligat alium dilectione naturali sicut seipsum. Quinto,
utrum Angelus naturali dilectione diligat Deum plus quam seipsum. (Ia q. 60 pr.)
Articulus 1.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod in Angelis non sit amor vel dilectio naturalis.
Amor enim naturalis dividitur contra intellectualem; ut patet per Dionysium, IV cap.
de Div. Nom. Sed amor Angeli est intellectualis. Ergo non est naturalis. (Ia q. 60 a. 1 arg. 1)
Praeterea, ea quae amant amore naturali, magis aguntur quam agant, nihil enim habet
dominium suae naturae. Sed Angeli non aguntur, sed agunt; cum sint liberi arbitrii,
ut ostensum est. Ergo in Angelis non est amor seu dilectio naturalis. (Ia q. 60 a. 1 arg. 2)
Praeterea, omnis dilectio aut est recta, aut non recta. Dilectio autem recta pertinet
ad caritatem, dilectio autem non recta pertinet ad iniquitatem. Neutrum autem horum
pertinet ad naturam, quia caritas est supra naturam, iniquitas autem est contra naturam.
Ergo nulla dilectio naturalis est in Angelis. (Ia q. 60 a. 1 arg. 3)
Sed contra est quod dilectio sequitur cognitionem, nihil enim amatur nisi cognitum,
ut Augustinus dicit, X de Trin. Sed in Angelis est cognitio naturalis. Ergo et dilectio
naturalis. (Ia q. 60 a. 1 s. c.)
Respondeo dicendum quod necesse est in Angelis ponere dilectionem naturalem. Ad cuius
evidentiam, considerandum est quod semper prius salvatur in posteriori. Natura autem
prior est quam intellectus, quia natura cuiuscumque rei est essentia eius. Unde id
quod est naturae, oportet salvari etiam in habentibus intellectum. Est autem hoc commune
omni naturae, ut habeat aliquam inclinationem, quae est appetitus naturalis vel amor.
Quae tamen inclinatio diversimode invenitur in diversis naturis, in unaquaque secundum
modum eius. Unde in natura intellectuali invenitur inclinatio naturalis secundum voluntatem;
in natura autem sensitiva, secundum appetitum sensitivum, in natura vero carente cognitione,
secundum solum ordinem naturae in aliquid. Unde cum Angelus sit natura intellectualis,
oportet quod in voluntate eius sit naturalis dilectio. (Ia q. 60 a. 1 co.)
Ad primum ergo dicendum quod intellectualis amor dividitur contra naturalem qui est
solum naturalis, inquantum est naturae quae non addit supra rationem naturae perfectionem
sensus aut intellectus. (Ia q. 60 a. 1 ad 1)
Ad secundum dicendum quod omnia quae sunt in toto mundo, aguntur ab aliquo, praeter
primum agens, quod ita agit quod nullo modo ab alio agitur, in quo est idem natura
et voluntas. Et ideo non est inconveniens si Angelus agatur, inquantum inclinatio
naturalis est sibi indita ab auctore suae naturae. Non tamen sic agitur quod non agat;
cum habeat liberam voluntatem. (Ia q. 60 a. 1 ad 2)
Ad tertium dicendum quod, sicut cognitio naturalis semper est vera ita dilectio naturalis
semper est recta, cum amor naturalis nihil aliud sit quam inclinatio naturae indita
ab auctore naturae. Dicere ergo quod inclinatio naturalis non sit recta, est derogare
auctori naturae. Alia tamen est rectitudo naturalis dilectionis, et alia est rectitudo
caritatis et virtutis, quia una rectitudo est perfectiva alterius. Sicut etiam alia
est veritas naturalis cognitionis; et alia est veritas cognitionis infusae vel acquisitae. (Ia q. 60 a. 1 ad 3)
Articulus 2.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod in Angelis non sit dilectio electiva. Dilectio
enim electiva videtur esse amor rationalis, cum electio sequatur consilium, quod in
inquisitione consistit, ut dicitur in III Ethic. Sed rationalis amor dividitur contra
intellectualem (qui est proprius Angelorum); ut dicitur IV cap. de Div. Nom. Ergo
in Angelis non est dilectio electiva. (Ia q. 60 a. 2 arg. 1)
Praeterea, in Angelis non est nisi cognitio naturalis, praeter cognitionem infusam,
quia non discurrunt de principiis ad acquirendum conclusiones. Et sic ad omnia quae
naturaliter cognoscere possunt, sic se habent sicut intellectus noster ad prima principia
quae naturaliter cognoscere potest. Sed dilectio sequitur cognitionem, ut dictum est.
Ergo in Angelis, praeter dilectionem gratuitam, non est nisi dilectio naturalis. Non
ergo electiva. (Ia q. 60 a. 2 arg. 2)
Sed contra, naturalibus neque meremur neque demeremur. Sed Angeli sua dilectione aliqua
merentur, vel demerentur. Ergo in eis est aliqua dilectio electiva. (Ia q. 60 a. 2 s. c.)
Respondeo dicendum quod in Angelis est quaedam dilectio naturalis et quaedam electiva.
Et naturalis dilectio in eis est principium electivae, quia semper id quod pertinet
ad prius, habet rationem principii; unde, cum natura sit primum quod est in unoquoque,
oportet quod id quod ad naturam pertinet, sit principium in quolibet. Et hoc apparet
in homine et quantum ad intellectum, et quantum ad voluntatem. Intellectus enim cognoscit
principia naturaliter, et ex hac cognitione causatur in homine scientia conclusionum,
quae non cognoscuntur naturaliter ab homine, sed per inventionem vel doctrinam. Similiter
in voluntate finis hoc modo se habet, sicut principium in intellectu, ut dicitur in
II Physic. Unde voluntas naturaliter tendit in suum finem ultimum, omnis enim homo
naturaliter vult beatitudinem. Et ex hac naturali voluntate causantur omnes aliae
voluntates, cum quidquid homo vult, velit propter finem. Dilectio igitur boni quod
homo naturaliter vult sicut finem, est dilectio naturalis, dilectio autem ab hac derivata,
quae est boni quod diligitur propter finem, est dilectio electiva. Hoc tamen differenter
se habet ex parte intellectus, et voluntatis. Quia, sicut supra dictum est, cognitio
intellectus fit secundum quod res cognitae sunt in cognoscente. Est autem ex imperfectione
intellectualis naturae in homine, quod non statim eius intellectus naturaliter habet
omnia intelligibilia, sed quaedam, a quibus in alia quodammodo movetur. Sed actus
appetitivae virtutis est, e converso, secundum ordinem appetentis ad res. Quarum quaedam
sunt secundum se bona, et ideo secundum se appetibilia, quaedam vero habent rationem
bonitatis ex ordine ad aliud, et sunt appetibilia propter aliud. Unde non est ex imperfectione
appetentis, quod aliquid appetat naturaliter ut finem, et aliquid per electionem,
ut ordinatur in finem. Quia igitur natura intellectualis in Angelis perfecta est,
invenitur in eis sola cognitio naturalis, non autem ratiocinativa, sed invenitur in
eis dilectio et naturalis et electiva. Haec autem dicta sunt, praetermissis his quae
supra naturam sunt, horum enim natura non est principium sufficiens. De his autem
infra dicetur. (Ia q. 60 a. 2 co.)
Ad primum ergo dicendum quod non omnis dilectio electiva est amor rationalis, secundum
quod rationalis amor dividitur contra intellectualem. Dicitur enim sic amor rationalis,
qui sequitur cognitionem ratiocinativam, non omnis autem electio consequitur discursum
rationis, ut supra dictum est, cum de libero arbitrio ageretur; sed solum electio
hominis. Unde ratio non sequitur. (Ia q. 60 a. 2 ad 1)
Ad secundum patet responsio ex dictis. (Ia q. 60 a. 2 ad 2)
Articulus 3.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Angelus non diligat seipsum dilectione naturali
et electiva. Dilectio enim naturalis est ipsius finis, sicut dictum est; dilectio
autem electiva, eorum quae sunt ad finem. Sed idem non potest esse finis et ad finem,
respectu eiusdem. Ergo non potest esse eiusdem dilectio naturalis et electiva. (Ia q. 60 a. 3 arg. 1)
Praeterea, amor est virtus unitiva et concretiva, ut Dionysius dicit, IV cap. de Div.
Nom. Sed unitio et concretio est diversorum in unum reductorum. Ergo non potest Angelus
diligere seipsum. (Ia q. 60 a. 3 arg. 2)
Praeterea, dilectio est quidam motus. Sed omnis motus in alterum tendit. Ergo videtur
quod Angelus non possit amare seipsum dilectione naturali, nec electiva. (Ia q. 60 a. 3 arg. 3)
Sed contra est quod philosophus dicit, IX Ethic., quod amicabilia quae sunt ad alterum,
veniunt ex amicabilibus quae sunt ad seipsum. (Ia q. 60 a. 3 s. c.)
Respondeo dicendum quod, cum amor sit boni, bonum autem sit et in substantia et in
accidente, ut patet I Ethic., dupliciter aliquid amatur, uno modo, ut bonum subsistens;
alio modo, ut bonum accidentale sive inhaerens. Illud quidem amatur ut bonum subsistens,
quod sic amatur ut ei aliquis velit bonum. Ut bonum vero accidentale seu inhaerens
amatur id quod desideratur alteri, sicut amatur scientia, non ut ipsa sit bona, sed
ut habeatur. Et hunc modum amoris quidam nominaverunt concupiscentiam, primum vero
amicitiam. Manifestum est autem quod in rebus cognitione carentibus, unumquodque naturaliter
appetit consequi id quod est sibi bonum; sicut ignis locum sursum. Unde et Angelus
et homo naturaliter appetunt suum bonum et suam perfectionem. Et hoc est amare seipsum.
Unde naturaliter tam Angelus quam homo diligit seipsum, inquantum aliquod bonum naturali
appetitu sibi desiderat. Inquantum vero sibi desiderat aliquod bonum per electionem,
intantum amat seipsum dilectione electiva. (Ia q. 60 a. 3 co.)
Ad primum ergo dicendum quod Angelus aut homo non diligit se dilectione naturali et
electiva secundum idem; sed secundum diversa, ut dictum est. (Ia q. 60 a. 3 ad 1)
Ad secundum dicendum quod, sicut plus est esse unum quam uniri, ita amor magis est
unus ad seipsum, quam ad diversa quae ei uniuntur. Sed ideo Dionysius usus fuit nomine
unitionis et concretionis, ut ostenderet derivationem amoris a se in alia, sicut ab
uno derivatur unitio. (Ia q. 60 a. 3 ad 2)
Ad tertium dicendum quod, sicut amor est actio manens in agente, ita est motus manens
in amante, non autem tendens in aliquid aliud ex necessitate; sed potest reflecti
super amantem, ut amet seipsum, sicut et cognitio reflectitur in cognoscentem, ut
cognoscat seipsum. (Ia q. 60 a. 3 ad 3)
Articulus 4.
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod unus Angelus non diligat naturali dilectione
alium sicut seipsum. Dilectio enim sequitur cognitionem. Sed unus Angelus non cognoscit
alium sicut seipsum, quia seipsum cognoscit per suam essentiam, alium vero per eius
similitudinem, ut supra dictum est. Ergo videtur quod unus Angelus non diligat alium
sicut seipsum. (Ia q. 60 a. 4 arg. 1)
Praeterea, causa est potior causato, et principium eo quod ex principio derivatur.
Sed dilectio quae est ad alium, derivatur ab ea quae est ad seipsum; sicut dicit philosophus,
IX Ethic. Ergo Angelus non diligit alium sicut seipsum, sed seipsum magis. (Ia q. 60 a. 4 arg. 2)
Praeterea, dilectio naturalis est alicuius tanquam finis; et non potest removeri.
Sed unus Angelus non est finis alterius; et iterum haec dilectio potest removeri,
ut patet in Daemonibus, qui non diligunt bonos Angelos. Ergo unus Angelus non diligit
alium naturali dilectione sicut seipsum. (Ia q. 60 a. 4 arg. 3)
Sed contra est, quia illud quod invenitur in omnibus, etiam ratione carentibus, videtur
esse naturale. Sed sicut dicitur Eccli. XIII, omne animal diligit sibi simile. Ergo
Angelus diligit naturaliter alium sicut seipsum. (Ia q. 60 a. 4 s. c.)
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, Angelus et homo naturaliter seipsum diligit.
Illud autem quod est unum cum aliquo, est ipsummet, unde unumquodque diligit id quod
est unum sibi. Et si quidem sit unum sibi unione naturali, diligit illud dilectione
naturali, si vero sit unum secum unione non naturali, diligit ipsum dilectione non
naturali. Sicut homo diligit civem suum dilectione politicae virtutis; consanguineum
autem suum dilectione naturali, inquantum est unum cum eo in principio generationis
naturalis. Manifestum est autem quod id quod est unum cum aliquo, genere vel specie,
est unum per naturam. Et ideo dilectione naturali quaelibet res diligit id quod est
secum unum secundum speciem, inquantum diligit speciem suam. Et hoc etiam apparet
in his quae cognitione carent, nam ignis naturalem inclinationem habet ut communicet
alteri suam formam, quod est bonum eius; sicut naturaliter inclinatur ad hoc quod
quaerat bonum suum, ut esse sursum. Sic ergo dicendum est quod unus Angelus diligit
alium naturali dilectione, inquantum convenit cum eo in natura. Sed inquantum convenit
cum eo in aliquibus aliis vel etiam inquantum differt ab eo secundum quaedam alia,
non diligit eum naturali dilectione. (Ia q. 60 a. 4 co.)
Ad primum ergo dicendum quod hoc quod dico sicut seipsum, potest uno modo determinare
cognitionem seu dilectionem ex parte cogniti et dilecti. Et sic cognoscit alium sicut
seipsum, quia cognoscit alium esse, sicut cognoscit seipsum esse. Alio modo potest
determinare cognitionem et dilectionem ex parte diligentis et cognoscentis. Et sic
non cognoscit alium sicut seipsum, quia se cognoscit per suam essentiam, alium autem
non per eius essentiam. Et similiter non diligit alium sicut seipsum, quia seipsum
diligit per suam voluntatem, alium autem non diligit per eius voluntatem. (Ia q. 60 a. 4 ad 1)
Ad secundum dicendum quod ly sicut non designat aequalitatem, sed similitudinem. Cum
enim dilectio naturalis super unitatem naturalem fundetur, illud quod est minus unum
cum eo, naturaliter minus diligit. Unde naturaliter plus diligit quod est unum numero,
quam quod est unum specie vel genere. Sed naturale est quod similem dilectionem habeat
ad alium sicut ad seipsum, quantum ad hoc, quod sicut seipsum diligit inquantum vult
sibi bonum, ita alium diligat inquantum vult eius bonum. (Ia q. 60 a. 4 ad 2)
Ad tertium dicendum quod dilectio naturalis dicitur esse ipsius finis, non tanquam
cui aliquis velit bonum; sed tanquam bonum quod quis vult sibi, et per consequens
alii, inquantum est unum sibi. Nec ista dilectio naturalis removeri potest etiam ab
Angelis malis, quin dilectionem naturalem habeant ad alios Angelos, inquantum cum
eis communicant in natura. Sed odiunt eos, inquantum diversificantur secundum iustitiam
et iniustitiam. (Ia q. 60 a. 4 ad 3)
Articulus 5.
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod Angelus naturali dilectione non diligat Deum
plus quam seipsum. Quia, ut dictum est, dilectio naturalis fundatur super unione naturali.
Sed natura divina maxime distat a natura Angeli. Ergo naturali dilectione Angelus
minus diligit Deum quam se, vel etiam alium Angelum. (Ia q. 60 a. 5 arg. 1)
Praeterea, propter quod unumquodque, et illud magis. Sed naturali dilectione quilibet
diligit alium propter se, unumquodque enim diligit aliquid inquantum est bonum sibi.
Ergo dilectione naturali Angelus non diligit Deum plus quam seipsum. (Ia q. 60 a. 5 arg. 2)
Praeterea, natura reflectitur in seipsam, videmus enim quod omne agens naturaliter
agit ad conservationem sui. Non autem reflecteretur in seipsam natura, si tenderet
in aliud plus quam in seipsam. Non ergo naturali dilectione diligit Angelus Deum plus
quam se. (Ia q. 60 a. 5 arg. 3)
Praeterea, hoc videtur esse proprium caritatis, ut aliquis Deum plus quam seipsum
diligat. Sed dilectio caritatis non est naturalis in Angelis, sed diffunditur in cordibus
eorum per spiritum sanctum, qui datus est eis, ut dicit Augustinus, XII de Civ. Dei.
Ergo non diligunt Deum Angeli dilectione naturali plus quam seipsos. (Ia q. 60 a. 5 arg. 4)
Praeterea, dilectio naturalis semper manet, manente natura. Sed diligere Deum plus
quam seipsum non manet in peccante Angelo vel homine, quia, ut Augustinus dicit, XIV
de Civ. Dei, fecerunt civitates duas amores duo, terrenam scilicet amor sui usque
ad Dei contemptum, caelestem vero amor Dei usque ad contemptum sui. Ergo diligere
Deum supra seipsum non est naturale. (Ia q. 60 a. 5 arg. 5)
Sed contra, omnia moralia legis praecepta sunt de lege naturae. Sed praeceptum de
diligendo Deum supra seipsum, est praeceptum morale legis. Ergo est de lege naturae.
Ergo dilectione naturali Angelus diligit Deum supra seipsum. (Ia q. 60 a. 5 s. c.)
Respondeo dicendum quod quidam dixerunt quod Angelus naturali dilectione diligit Deum
plus quam se, amore concupiscentiae, quia scilicet plus appetit sibi bonum divinum
quam bonum suum. Et quodammodo amore amicitiae, inquantum scilicet Deo vult naturaliter
Angelus maius bonum quam sibi, vult enim naturaliter Deum esse Deum, se autem vult
habere naturam propriam. Sed simpliciter loquendo, naturali dilectione plus diligit
se quam Deum, quia intensius et principalius naturaliter diligit se quam Deum. Sed
falsitas huius opinionis manifeste apparet, si quis in rebus naturalibus consideret
ad quid res naturaliter moveatur, inclinatio enim naturalis in his quae sunt sine
ratione, demonstrat inclinationem naturalem in voluntate intellectualis naturae. Unumquodque
autem in rebus naturalibus, quod secundum naturam hoc ipsum quod est, alterius est,
principalius et magis inclinatur in id cuius est, quam in seipsum. Et haec inclinatio
naturalis demonstratur ex his quae naturaliter aguntur, quia unumquodque, sicut agitur
naturaliter, sic aptum natum est agi, ut dicitur in II Physic. Videmus enim quod naturaliter
pars se exponit, ad conservationem totius, sicut manus exponitur ictui, absque deliberatione,
ad conservationem totius corporis. Et quia ratio imitatur naturam, huiusmodi inclinationem
invenimus in virtutibus politicis, est enim virtuosi civis, ut se exponat mortis periculo
pro totius reipublicae conservatione; et si homo esset naturalis pars huius civitatis,
haec inclinatio esset ei naturalis. Quia igitur bonum universale est ipse Deus, et
sub hoc bono continetur etiam Angelus et homo et omnis creatura, quia omnis creatura
naturaliter, secundum id quod est, Dei est; sequitur quod naturali dilectione etiam
Angelus et homo plus et principalius diligat Deum quam seipsum. Alioquin, si naturaliter
plus seipsum diligeret quam Deum, sequeretur quod naturalis dilectio esset perversa;
et quod non perficeretur per caritatem, sed destrueretur. (Ia q. 60 a. 5 co.)
Ad primum ergo dicendum quod ratio illa procedit in his quae ex aequo dividuntur,
quorum unum non est alteri ratio existendi et bonitatis, in talibus enim unumquodque
diligit naturaliter magis seipsum quam alterum, inquantum est magis sibi ipsi unum
quam alteri. Sed in illis quorum unum est tota ratio existendi et bonitatis alii,
magis diligitur naturaliter tale alterum quam ipsum; sicut dictum est quod unaquaeque
pars diligit naturaliter totum plus quam se. Et quodlibet singulare naturaliter diligit
plus bonum suae speciei, quam bonum suum singulare. Deus autem non solum est bonum
unius speciei, sed est ipsum universale bonum simpliciter. Unde unumquodque suo modo
naturaliter diligit Deum plus quam seipsum. (Ia q. 60 a. 5 ad 1)
Ad secundum dicendum quod, cum dicitur quod Deus diligitur ab Angelo inquantum est
ei bonus, si ly inquantum dicat finem, sic falsum est, non enim diligit naturaliter
Deum propter bonum suum, sed propter ipsum Deum. Si vero dicat rationem amoris ex
parte amantis, sic verum est, non enim esset in natura alicuius quod amaret Deum,
nisi ex eo quod unumquodque dependet a bono quod est Deus. (Ia q. 60 a. 5 ad 2)
Ad tertium dicendum quod natura reflectitur in seipsam non solum quantum ad id quod
est ei singulare, sed multo magis quantum ad commune, inclinatur enim unumquodque
ad conservandum non solum suum individuum, sed etiam suam speciem. Et multo magis
habet naturalem inclinationem unumquodque in id quod est bonum universale simpliciter. (Ia q. 60 a. 5 ad 3)
Ad quartum dicendum quod Deus, secundum quod est universale bonum, a quo dependet
omne bonum naturale, diligitur naturali dilectione ab unoquoque. Inquantum vero est
bonum beatificans naturaliter omnes supernaturali beatitudine, sic diligitur dilectione
caritatis. (Ia q. 60 a. 5 ad 4)
Ad quintum dicendum quod, cum in Deo sit unum et idem eius substantia et bonum commune,
omnes qui vident ipsam Dei essentiam, eodem motu dilectionis moventur in ipsam Dei
essentiam prout est ab aliis distincta, et secundum quod est quoddam bonum commune.
Et quia inquantum est bonum commune, naturaliter amatur ab omnibus; quicumque videt
eum per essentiam, impossibile est quin diligat ipsum. Sed illi qui non vident essentiam
eius, cognoscunt eum per aliquos particulares effectus, qui interdum eorum voluntati
contrariantur. Et sic hoc modo dicuntur odio habere Deum, cum tamen, inquantum est
bonum commune omnium, unumquodque naturaliter diligat plus Deum quam seipsum. (Ia q. 60 a. 5 ad 5)