Deze Quaestio is niet beschikbaar in Nederlandse vertaling
Prooemium
Deinde considerandum est de causis peccati in speciali. Et primo, de causis interioribus
peccati; secundo, de exterioribus; tertio, de peccatis quae sunt causa aliorum peccatorum.
Prima autem consideratio, secundum praemissa, erit tripartita, nam primo, agetur de
ignorantia, quae est causa peccati ex parte rationis; secundo, de infirmitate seu
passione, quae est causa peccati ex parte appetitus sensitivi; tertio, de malitia,
quae est causa peccati ex parte voluntatis. Circa primum quaeruntur quatuor. Primo,
utrum ignorantia sit causa peccati. Secundo, utrum ignorantia sit peccatum. Tertio,
utrum totaliter a peccato excuset. Quarto, utrum diminuat peccatum. (Ia-IIae q. 76 pr.)
Articulus 1.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod ignorantia non possit esse causa peccati. Quia
quod non est, nullius est causa. Sed ignorantia est non ens, cum sit privatio quaedam
scientiae. Ergo ignorantia non est causa peccati. (Ia-IIae q. 76 a. 1 arg. 1)
Praeterea, causae peccati sunt accipiendae ex parte conversionis, ut ex supradictis
patet. Sed ignorantia videtur respicere aversionem. Ergo non debet poni causa peccati. (Ia-IIae q. 76 a. 1 arg. 2)
Praeterea, omne peccatum in voluntate consistit, ut supra dictum est. Sed voluntas
non fertur nisi in aliquod cognitum, quia bonum apprehensum est obiectum voluntatis.
Ergo ignorantia non potest esse causa peccati. (Ia-IIae q. 76 a. 1 arg. 3)
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de natura et gratia, quod quidam per
ignorantiam peccant. (Ia-IIae q. 76 a. 1 s. c.)
Respondeo dicendum quod, secundum philosophum, in VIII Physic., causa movens est duplex,
una per se, et alia per accidens. Per se quidem, quae propria virtute movet, sicut
generans est causa movens gravia et levia. Per accidens autem, sicut removens prohibens,
vel sicut ipsa remotio prohibentis. Et hoc modo ignorantia potest esse causa actus
peccati, est enim privatio scientiae perficientis rationem, quae prohibet actum peccati,
inquantum dirigit actus humanos. Considerandum est autem quod ratio secundum duplicem
scientiam est humanorum actuum directiva, scilicet secundum scientiam universalem,
et particularem. Conferens enim de agendis, utitur quodam syllogismo, cuius conclusio
est iudicium seu electio vel operatio. Actiones autem in singularibus sunt. Unde conclusio
syllogismi operativi est singularis. Singularis autem propositio non concluditur ex
universali nisi mediante aliqua propositione singulari, sicut homo prohibetur ab actu
parricidii per hoc quod scit patrem non esse occidendum, et per hoc quod scit hunc
esse patrem. Utriusque ergo ignorantia potest causare parricidii actum, scilicet et
universalis principii, quod est quaedam regula rationis; et singularis circumstantiae.
Unde patet quod non quaelibet ignorantia peccantis est causa peccati, sed illa tantum
quae tollit scientiam prohibentem actum peccati. Unde si voluntas alicuius esset sic
disposita quod non prohiberetur ab actu parricidii, etiam si patrem agnosceret; ignorantia
patris non est huic causa peccati, sed concomitanter se habet ad peccatum. Et ideo
talis non peccat propter ignorantiam, sed peccat ignorans, secundum philosophum, in
III Ethic. (Ia-IIae q. 76 a. 1 co.)
Ad primum ergo dicendum quod non ens non potest esse alicuius causa per se, potest
tamen esse causa per accidens, sicut remotio prohibentis. (Ia-IIae q. 76 a. 1 ad 1)
Ad secundum dicendum quod sicut scientia quam tollit ignorantia, respicit peccatum
ex parte conversionis; ita etiam ignorantia ex parte conversionis est causa peccati
ut removens prohibens. (Ia-IIae q. 76 a. 1 ad 2)
Ad tertium dicendum quod in illud quod est quantum ad omnia ignotum, non potest ferri
voluntas, sed si aliquid est secundum aliquid notum et secundum aliquid ignotum, potest
voluntas illud velle. Et hoc modo ignorantia est causa peccati, sicut cum aliquis
scit hunc quem occidit, esse hominem, sed nescit eum esse patrem; vel cum aliquis
scit aliquem actum esse delectabilem, nescit tamen eum esse peccatum. (Ia-IIae q. 76 a. 1 ad 3)
Articulus 2.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod ignorantia non sit peccatum. Peccatum enim
est dictum vel factum vel concupitum contra legem Dei, ut supra habitum est. Sed ignorantia
non importat aliquem actum, neque interiorem neque exteriorem. Ergo ignorantia non
est peccatum. (Ia-IIae q. 76 a. 2 arg. 1)
Praeterea, peccatum directius opponitur gratiae quam scientiae. Sed privatio gratiae
non est peccatum, sed magis poena quaedam consequens peccatum. Ergo ignorantia, quae
est privatio scientiae, non est peccatum. (Ia-IIae q. 76 a. 2 arg. 2)
Praeterea, si ignorantia est peccatum, hoc non est nisi inquantum est voluntaria.
Sed si ignorantia sit peccatum inquantum est voluntaria, videtur peccatum in ipso
actu voluntatis consistere magis quam in ignorantia. Ergo ignorantia non erit peccatum,
sed magis aliquid consequens ad peccatum. (Ia-IIae q. 76 a. 2 arg. 3)
Praeterea, omne peccatum per poenitentiam tollitur; nec aliquod peccatum transiens
reatu remanet actu, nisi solum originale. Ignorantia autem non tollitur per poenitentiam,
sed adhuc remanet actu, omni reatu per poenitentiam remoto. Ergo ignorantia non est
peccatum, nisi forte sit originale. (Ia-IIae q. 76 a. 2 arg. 4)
Praeterea, si ipsa ignorantia sit peccatum, quandiu ignorantia remaneret in homine,
tandiu actu peccaret. Sed continue manet ignorantia in ignorante. Ergo ignorans continue
peccaret. Quod patet esse falsum, quia sic ignorantia esset gravissimum. Non ergo
ignorantia est peccatum. (Ia-IIae q. 76 a. 2 arg. 5)
Sed contra, nihil meretur poenam nisi peccatum. Sed ignorantia meretur poenam, secundum
illud I ad Cor. XIV, si quis ignorat, ignorabitur. Ergo ignorantia est peccatum. (Ia-IIae q. 76 a. 2 s. c.)
Respondeo dicendum quod ignorantia in hoc a nescientia differt, quod nescientia dicit
simplicem scientiae negationem, unde cuicumque deest aliquarum rerum scientia, potest
dici nescire illas; secundum quem modum Dionysius in Angelis nescientiam ponit, VII
cap. Cael. Hier. Ignorantia vero importat scientiae privationem, dum scilicet alicui
deest scientia eorum quae aptus natus est scire. Horum autem quaedam aliquis scire
tenetur, illa scilicet sine quorum scientia non potest debitum actum recte exercere.
Unde omnes tenentur scire communiter ea quae sunt fidei, et universalia iuris praecepta,
singuli autem ea quae ad eorum statum vel officium spectant. Quaedam vero sunt quae
etsi aliquis natus est scire, non tamen ea scire tenetur, sicut theoremata geometriae,
et contingentia particularia, nisi in casu. Manifestum est autem quod quicumque negligit
habere vel facere id quod tenetur habere vel facere, peccat peccato omissionis. Unde
propter negligentiam, ignorantia eorum quae aliquis scire tenetur, est peccatum. Non
autem imputatur homini ad negligentiam, si nesciat ea quae scire non potest. Unde
horum ignorantia invincibilis dicitur, quia scilicet studio superari non potest. Et
propter hoc talis ignorantia, cum non sit voluntaria, eo quod non est in potestate
nostra eam repellere, non est peccatum. Ex quo patet quod nulla ignorantia invincibilis
est peccatum, ignorantia autem vincibilis est peccatum, si sit eorum quae aliquis
scire tenetur; non autem si sit eorum quae quis scire non tenetur. (Ia-IIae q. 76 a. 2 co.)
Ad primum ergo dicendum quod, sicut supra dictum est, in hoc quod dicitur dictum vel
factum vel concupitum, sunt intelligendae etiam negationes oppositae, secundum quod
omissio habet rationem peccati. Et ita negligentia, secundum quam ignorantia est peccatum,
continetur sub praedicta definitione peccati, inquantum praetermittitur aliquid quod
debuit dici vel fieri vel concupisci, ad scientiam debitam acquirendam. (Ia-IIae q. 76 a. 2 ad 1)
Ad secundum dicendum quod privatio gratiae, etsi secundum se non sit peccatum, tamen
ratione negligentiae praeparandi se ad gratiam, potest habere rationem peccati, sicut
et ignorantia. Et tamen quantum ad hoc est dissimile, quia homo potest aliquam scientiam
acquirere per suos actus, gratia vero non acquiritur ex nostris actibus, sed ex Dei
munere. (Ia-IIae q. 76 a. 2 ad 2)
Ad tertium dicendum quod, sicut in peccato transgressionis peccatum non consistit
in solo actu voluntatis, sed etiam in actu volito qui est imperatus a voluntate; ita
in peccato omissionis non solum actus voluntatis est peccatum, sed etiam ipsa omissio,
inquantum est aliqualiter voluntaria. Et hoc modo ipsa negligentia sciendi, vel inconsideratio,
est peccatum. (Ia-IIae q. 76 a. 2 ad 3)
Ad quartum dicendum quod licet, transeunte reatu per poenitentiam, remaneat ignorantia
secundum quod est privatio scientiae; non tamen remanet negligentia, secundum quam
ignorantia peccatum dicitur. (Ia-IIae q. 76 a. 2 ad 4)
Ad quintum dicendum quod, sicut in aliis peccatis omissionis solo illo tempore homo
actu peccat, pro quo praeceptum affirmativum obligat; ita est etiam de peccato ignorantiae.
Non enim continuo ignorans actu peccat, sed solum quando est tempus acquirendi scientiam
quam habere tenetur. (Ia-IIae q. 76 a. 2 ad 5)
Articulus 3.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod ignorantia, ex toto excuset a peccato. Quia,
ut Augustinus dicit, omne peccatum voluntarium est. Sed ignorantia causat involuntarium
ut supra habitum est. Ergo ignorantia totaliter excusat peccatum. (Ia-IIae q. 76 a. 3 arg. 1)
Praeterea, id quod aliquis facit praeter intentionem, per accidens agit. Sed intentio
non potest esse de eo quod est ignotum. Ergo id quod per ignorantiam homo agit, per
accidens se habet in actibus humanis. Sed quod est per accidens, non dat speciem.
Nihil ergo quod est per ignorantiam factum, debet iudicari peccatum vel virtuosum
in humanis actibus. (Ia-IIae q. 76 a. 3 arg. 2)
Praeterea, homo est subiectum virtutis et peccati inquantum est particeps rationis.
Sed ignorantia excludit scientiam, per quam ratio perficitur. Ergo ignorantia totaliter
excusat a peccato. (Ia-IIae q. 76 a. 3 arg. 3)
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de Lib. Arb., quod quaedam per ignorantiam
facta, recte improbantur. Sed solum illa recte improbantur quae sunt peccata. Ergo
quaedam per ignorantiam facta, sunt peccata. Non ergo ignorantia omnino excusat a
peccato. (Ia-IIae q. 76 a. 3 s. c.)
Respondeo dicendum quod ignorantia de se habet quod faciat actum quem causat, involuntarium
esse. Iam autem dictum est quod ignorantia dicitur causare actum quem scientia opposita
prohibebat. Et ita talis actus, si scientia adesset, esset contrarius voluntati, quod
importat nomen involuntarii. Si vero scientia quae per ignorantiam privatur, non prohiberet
actum, propter inclinationem voluntatis in ipsum; ignorantia huius scientiae non facit
hominem involuntarium, sed non volentem, ut dicitur in III Ethic. Et talis ignorantia,
quae non est causa actus peccati, ut dictum est, quia non causat involuntarium, non
excusat a peccato. Et eadem ratio est de quacumque ignorantia non causante, sed consequente
vel concomitante actum peccati. Sed ignorantia quae est causa actus, quia causat involuntarium,
de se habet quod excuset a peccato, eo quod voluntarium est de ratione peccati. Sed
quod aliquando non totaliter excuset a peccato, potest contingere ex duobus. Uno modo,
ex parte ipsius rei ignoratae. Intantum enim ignorantia excusat a peccato, inquantum
ignoratur aliquid esse peccatum. Potest autem contingere quod aliquis ignoret quidem
aliquam circumstantiam peccati, quam si sciret, retraheretur a peccando, sive illa
circumstantia faciat ad rationem peccati sive non; et tamen adhuc remanet in eius
scientia aliquid per quod cognoscit illud esse actum peccati. Puta si aliquis percutiens
aliquem, sciat quidem ipsum esse hominem, quod sufficit ad rationem peccati; non tamen
scit eum esse patrem, quod est circumstantia constituens novam speciem peccati; vel
forte nescit quod ille se defendens repercutiat eum, quod si sciret, non percuteret,
quod non pertinet ad rationem peccati. Unde licet talis propter ignorantiam peccet,
non tamen totaliter excusatur a peccato, quia adhuc remanet ei cognitio peccati. Alio
modo potest hoc contingere ex parte ipsius ignorantiae, quia scilicet ipsa ignorantia
est voluntaria, vel directe, sicut cum aliquis studiose vult nescire aliqua, ut liberius
peccet; vel indirecte, sicut cum aliquis propter laborem, vel propter alias occupationes,
negligit addiscere id per quod a peccato retraheretur. Talis enim negligentia facit
ignorantiam ipsam esse voluntariam et peccatum, dummodo sit eorum quae quis scire
tenetur et potest. Et ideo talis ignorantia non totaliter excusat a peccato. Si vero
sit talis ignorantia quae omnino sit involuntaria, sive quia est invincibilis, sive
quia est eius quod quis scire non tenetur; talis ignorantia omnino excusat a peccato. (Ia-IIae q. 76 a. 3 co.)
Ad primum ergo dicendum quod non omnis ignorantia causat involuntarium, sicut supra
dictum est. Unde non omnis ignorantia totaliter excusat a peccato. (Ia-IIae q. 76 a. 3 ad 1)
Ad secundum dicendum quod inquantum remanet in ignorante de voluntario, intantum remanet
de intentione peccati. Et secundum hoc, non erit per accidens peccatum. (Ia-IIae q. 76 a. 3 ad 2)
Ad tertium dicendum quod, si esset talis ignorantia quae totaliter usum rationis excluderet,
omnino a peccato excusaret, sicut patet in furiosis et amentibus. Non autem semper
ignorantia causans peccatum est talis. Et ideo non semper totaliter excusat a peccato. (Ia-IIae q. 76 a. 3 ad 3)
Articulus 4.
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod ignorantia non diminuat peccatum. Illud enim
quod est commune in omni peccato, non diminuit peccatum. Sed ignorantia est communis
in omni peccato, dicit enim philosophus, in III Ethic., quod omnis malus est ignorans.
Ergo ignorantia non diminuit peccatum. (Ia-IIae q. 76 a. 4 arg. 1)
Praeterea, peccatum additum peccato facit maius peccatum. Sed ipsa ignorantia est
peccatum, ut dictum est. Ergo non diminuit peccatum. (Ia-IIae q. 76 a. 4 arg. 2)
Praeterea, non est eiusdem aggravare et diminuere peccatum. Sed ignorantia aggravat
peccatum, quoniam super illud apostoli, ignoras quoniam benignitas Dei, etc., dicit
Ambrosius, gravissime peccas, si ignoras. Ergo ignorantia non diminuit peccatum. (Ia-IIae q. 76 a. 4 arg. 3)
Praeterea, si aliqua ignorantia diminuit peccatum, hoc maxime videtur de illa quae
totaliter tollit usum rationis. Sed huiusmodi ignorantia non minuit peccatum, sed
magis auget, dicit enim philosophus, in III Ethic., quod ebrius meretur duplices maledictiones.
Ergo ignorantia non minuit peccatum. (Ia-IIae q. 76 a. 4 arg. 4)
Sed contra, quidquid est ratio remissionis peccati, alleviat peccatum. Sed ignorantia
est huiusmodi, ut patet I ad Tim. I, misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci.
Ergo ignorantia diminuit, vel alleviat peccatum. (Ia-IIae q. 76 a. 4 s. c.)
Respondeo dicendum quod, quia omne peccatum est voluntarium, intantum ignorantia potest
diminuere peccatum, inquantum diminuit voluntarium, si autem voluntarium non diminuat,
nullo modo diminuet peccatum. Manifestum est autem quod ignorantia quae totaliter
a peccato excusat, quia totaliter voluntarium tollit, peccatum non minuit, sed omnino
aufert. Ignorantia vero quae non est causa peccati, sed concomitanter se habet ad
peccatum, nec minuit peccatum nec auget. Illa igitur sola ignorantia potest peccatum
minuere, quae est causa peccati, et tamen totaliter a peccato non excusat. Contingit
autem quandoque quod talis ignorantia directe et per se est voluntaria, sicut cum
aliquis sua sponte nescit aliquid, ut liberius peccet. Et talis ignorantia videtur
augere voluntarium et peccatum, ex intensione enim voluntatis ad peccandum provenit
quod aliquis vult subire ignorantiae damnum, propter libertatem peccandi. Quandoque
vero ignorantia quae est causa peccati, non est directe voluntaria, sed indirecte
vel per accidens, puta cum aliquis non vult laborare in studio, ex quo sequitur eum
esse ignorantem; vel cum aliquis vult bibere vinum immoderate, ex quo sequitur eum
inebriari et discretione carere. Et talis ignorantia diminuit voluntarium, et per
consequens peccatum. Cum enim aliquid non cognoscitur esse peccatum, non potest dici
quod voluntas directe et per se feratur in peccatum, sed per accidens, unde est ibi
minor contemptus, et per consequens minus peccatum. (Ia-IIae q. 76 a. 4 co.)
Ad primum ergo dicendum quod ignorantia secundum quam omnis malus est ignorans, non
est causa peccati; sed aliquid consequens ad causam, scilicet ad passionem vel habitum
inclinantem in peccatum. (Ia-IIae q. 76 a. 4 ad 1)
Ad secundum dicendum quod peccatum peccato additum facit plura peccata, non tamen
facit semper maius peccatum, quia forte non coincidunt in idem peccatum, sed sunt
plura. Et potest contingere, si primum diminuat secundum, quod ambo simul non habeant
tantam gravitatem quantam unum solum haberet. Sicut homicidium gravius peccatum est
a sobrio homine factum, quam si fiat ab ebrio, quamvis haec sint duo peccata, quia
ebrietas plus diminuit de ratione sequentis peccati, quam sit sua gravitas. (Ia-IIae q. 76 a. 4 ad 2)
Ad tertium dicendum quod verbum Ambrosii potest intelligi de ignorantia simpliciter
affectata. Vel potest intelligi in genere peccati ingratitudinis, in qua summus gradus
est quod homo etiam beneficia non recognoscat. Vel potest intelligi de ignorantia
infidelitatis, quae fundamentum spiritualis aedificii subvertit. (Ia-IIae q. 76 a. 4 ad 3)
Ad quartum dicendum quod ebrius meretur quidem duplices maledictiones, propter duo
peccata quae committit, scilicet ebrietatem et aliud peccatum quod ex ebrietate sequitur.
Tamen ebrietas, ratione ignorantiae adiunctae, diminuit sequens peccatum, et forte
plus quam sit gravitas ipsius ebrietatis, ut dictum est. Vel potest dici quod illud
verbum inducitur secundum ordinationem cuiusdam Pittaci legislatoris, qui statuit
ebrios, si percusserint, amplius puniendos; non ad veniam respiciens, quam ebrii debent
magis habere; sed ad utilitatem, quia plures iniuriantur ebrii quam sobrii; ut patet
per philosophum, in II politicorum. (Ia-IIae q. 76 a. 4 ad 4)