Deze Quaestio is niet beschikbaar in Nederlandse vertaling
Prooemium
Deinde considerandum est de causa amoris. Et circa hoc quaeruntur quatuor. Primo,
utrum bonum sit sola causa amoris. Secundo, utrum cognitio sit causa amoris. Tertio,
utrum similitudo. Quarto, utrum aliqua alia animae passionum. (Ia-IIae q. 27 pr.)
Articulus 1.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod non solum bonum sit causa amoris. Bonum enim
non est causa amoris, nisi quia amatur. Sed contingit etiam malum amari, secundum
illud Psalmi X, qui diligit iniquitatem, odit animam suam, alioquin omnis amor esset
bonus. Ergo non solum bonum est causa amoris. (Ia-IIae q. 27 a. 1 arg. 1)
Praeterea, philosophus dicit, in II Rhetoric., quod eos qui mala sua dicunt, amamus.
Ergo videtur quod malum sit causa amoris. (Ia-IIae q. 27 a. 1 arg. 2)
Praeterea, Dionysius dicit, IV cap. de Div. Nom., quod non solum bonum, sed etiam
pulchrum est omnibus amabile. (Ia-IIae q. 27 a. 1 arg. 3)
Sed contra est quod Augustinus dicit, VIII de Trin., non amatur certe nisi bonum.
Solum igitur bonum est causa amoris. (Ia-IIae q. 27 a. 1 s. c.)
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, amor ad appetitivam potentiam pertinet,
quae est vis passiva. Unde obiectum eius comparatur ad ipsam sicut causa motus vel
actus ipsius. Oportet igitur ut illud sit proprie causa amoris quod est amoris obiectum.
Amoris autem proprium obiectum est bonum, quia, ut dictum est, amor importat quandam
connaturalitatem vel complacentiam amantis ad amatum; unicuique autem est bonum id
quod est sibi connaturale et proportionatum. Unde relinquitur quod bonum sit propria
causa amoris. (Ia-IIae q. 27 a. 1 co.)
Ad primum ergo dicendum quod malum nunquam amatur nisi sub ratione boni, scilicet
inquantum est secundum quid bonum, et apprehenditur ut simpliciter bonum. Et sic aliquis
amor est malus, inquantum tendit in id quod non est simpliciter verum bonum. Et per
hunc modum homo diligit iniquitatem, inquantum per iniquitatem adipiscitur aliquod
bonum, puta delectationem vel pecuniam vel aliquid huiusmodi. (Ia-IIae q. 27 a. 1 ad 1)
Ad secundum dicendum quod illi qui mala sua dicunt, non propter mala amantur, sed
propter hoc quod dicunt mala, hoc enim quod est dicere mala sua, habet rationem boni,
inquantum excludit fictionem seu simulationem. (Ia-IIae q. 27 a. 1 ad 2)
Ad tertium dicendum quod pulchrum est idem bono, sola ratione differens. Cum enim
bonum sit quod omnia appetunt, de ratione boni est quod in eo quietetur appetitus,
sed ad rationem pulchri pertinet quod in eius aspectu seu cognitione quietetur appetitus.
Unde et illi sensus praecipue respiciunt pulchrum, qui maxime cognoscitivi sunt, scilicet
visus et auditus rationi deservientes, dicimus enim pulchra visibilia et pulchros
sonos. In sensibilibus autem aliorum sensuum, non utimur nomine pulchritudinis, non
enim dicimus pulchros sapores aut odores. Et sic patet quod pulchrum addit supra bonum,
quendam ordinem ad vim cognoscitivam, ita quod bonum dicatur id quod simpliciter complacet
appetitui; pulchrum autem dicatur id cuius ipsa apprehensio placet. (Ia-IIae q. 27 a. 1 ad 3)
Articulus 2.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod cognitio non sit causa amoris. Quod enim
aliquid quaeratur, hoc contingit ex amore. Sed aliqua quaeruntur quae nesciuntur,
sicut scientiae, cum enim in his idem sit eas habere quod eas nosse, ut Augustinus
dicit in libro octoginta trium quaest., si cognoscerentur, haberentur, et non quaererentur.
Ergo cognitio non est causa amoris. (Ia-IIae q. 27 a. 2 arg. 1)
Praeterea, eiusdem rationis videtur esse quod aliquid incognitum ametur, et quod aliquid
ametur plus quam cognoscatur. Sed aliqua amantur plus quam cognoscantur, sicut Deus,
qui in hac vita potest per seipsum amari, non autem per seipsum cognosci. Ergo cognitio
non est causa amoris. (Ia-IIae q. 27 a. 2 arg. 2)
Praeterea, si cognitio esset causa amoris, non posset inveniri amor ubi non est cognitio.
Sed in omnibus rebus invenitur amor, ut dicit Dionysius in IV cap. de Div. Nom., non
autem in omnibus invenitur cognitio. Ergo cognitio non est causa amoris. (Ia-IIae q. 27 a. 2 arg. 3)
Sed contra est quod Augustinus probat, in X de Trin., quod nullus potest amare aliquid
incognitum. (Ia-IIae q. 27 a. 2 s. c.)
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, bonum est causa amoris per modum obiecti.
Bonum autem non est obiectum appetitus, nisi prout est apprehensum. Et ideo amor requirit
aliquam apprehensionem boni quod amatur. Et propter hoc philosophus dicit, IX Ethic.,
quod visio corporalis est principium amoris sensitivi. Et similiter contemplatio spiritualis
pulchritudinis vel bonitatis, est principium amoris spiritualis. Sic igitur cognitio
est causa amoris, ea ratione qua et bonum, quod non potest amari nisi cognitum. (Ia-IIae q. 27 a. 2 co.)
Ad primum ergo dicendum quod ille qui quaerit scientiam, non omnino ignorat eam, sed
secundum aliquid eam praecognoscit, vel in universali, vel in aliquo eius effectu,
vel per hoc quod audit eam laudari, ut Augustinus dicit, X de Trin. Sic autem eam
cognoscere non est eam habere; sed cognoscere eam perfecte. (Ia-IIae q. 27 a. 2 ad 1)
Ad secundum dicendum quod aliquid requiritur ad perfectionem cognitionis, quod non
requiritur ad perfectionem amoris. Cognitio enim ad rationem pertinet, cuius est distinguere
inter ea quae secundum rem sunt coniuncta, et componere quodammodo ea quae sunt diversa,
unum alteri comparando. Et ideo ad perfectionem cognitionis requiritur quod homo cognoscat
singillatim quidquid est in re, sicut partes et virtutes et proprietates. Sed amor
est in vi appetitiva, quae respicit rem secundum quod in se est. Unde ad perfectionem
amoris sufficit quod res prout in se apprehenditur, ametur. Ob hoc ergo contingit
quod aliquid plus amatur quam cognoscatur, quia potest perfecte amari, etiam si non
perfecte cognoscatur. Sicut maxime patet in scientiis, quas aliqui amant propter aliquam
summariam cognitionem quam de eis habent, puta quod sciunt rhetoricam esse scientiam
per quam homo potest persuadere, et hoc in rhetorica amant. Et similiter est dicendum
circa amorem Dei. (Ia-IIae q. 27 a. 2 ad 2)
Ad tertium dicendum quod etiam amor naturalis, qui est in omnibus rebus, causatur
ex aliqua cognitione, non quidem in ipsis rebus naturalibus existente, sed in eo qui
naturam instituit, ut supra dictum est. (Ia-IIae q. 27 a. 2 ad 3)
Articulus 3.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod similitudo non sit causa amoris. Idem enim
non est causa contrariorum. Sed similitudo est causa odii, dicitur enim Prov. XIII,
quod inter superbos semper sunt iurgia; et philosophus dicit, in VIII Ethic., quod
figuli corrixantur ad invicem. Ergo similitudo non est causa amoris. (Ia-IIae q. 27 a. 3 arg. 1)
Praeterea, Augustinus dicit, in IV Confess., quod aliquis amat in alio quod esse non
vellet, sicut homo amat histrionem, qui non vellet esse histrio. Hoc autem non contingeret,
si similitudo esset propria causa amoris, sic enim homo amaret in altero quod ipse
haberet, vel vellet habere. Ergo similitudo non est causa amoris. (Ia-IIae q. 27 a. 3 arg. 2)
Praeterea, quilibet homo amat id quo indiget, etiam si illud non habeat, sicut infirmus
amat sanitatem, et pauper amat divitias. Sed inquantum indiget et caret eis, habet
dissimilitudinem ad ipsa. Ergo non solum similitudo, sed etiam dissimilitudo est causa
amoris. (Ia-IIae q. 27 a. 3 arg. 3)
Praeterea, philosophus dicit, in II Rhetoric., quod beneficos in pecunias et salutem
amamus, et similiter eos qui circa mortuos servant amicitiam, omnes diligunt. Non
autem omnes sunt tales. Ergo similitudo non est causa amoris. (Ia-IIae q. 27 a. 3 arg. 4)
Sed contra est quod dicitur Eccli. XIII, omne animal diligit simile sibi. (Ia-IIae q. 27 a. 3 s. c.)
Respondeo dicendum quod similitudo, proprie loquendo, est causa amoris. Sed considerandum
est quod similitudo inter aliqua potest attendi dupliciter. Uno modo, ex hoc quod
utrumque habet idem in actu, sicut duo habentes albedinem, dicuntur similes. Alio
modo, ex hoc quod unum habet in potentia et in quadam inclinatione, illud quod aliud
habet in actu, sicut si dicamus quod corpus grave existens extra suum locum, habet
similitudinem cum corpore gravi in suo loco existenti. Vel etiam secundum quod potentia
habet similitudinem ad actum ipsum, nam in ipsa potentia quodammodo est actus. Primus
ergo similitudinis modus causat amorem amicitiae, seu benevolentiae. Ex hoc enim quod
aliqui duo sunt similes, quasi habentes unam formam, sunt quodammodo unum in forma
illa, sicut duo homines sunt unum in specie humanitatis, et duo albi in albedine.
Et ideo affectus unius tendit in alterum, sicut in unum sibi; et vult ei bonum sicut
et sibi. Sed secundus modus similitudinis causat amorem concupiscentiae, vel amicitiam
utilis seu delectabilis. Quia unicuique existenti in potentia, inquantum huiusmodi,
inest appetitus sui actus, et in eius consecutione delectatur, si sit sentiens et
cognoscens. Dictum est autem supra quod in amore concupiscentiae amans proprie amat
seipsum, cum vult illud bonum quod concupiscit. Magis autem unusquisque seipsum amat
quam alium, quia sibi unus est in substantia, alteri vero in similitudine alicuius
formae. Et ideo si ex eo quod est sibi similis in participatione formae, impediatur
ipsemet a consecutione boni quod amat; efficitur ei odiosus, non inquantum est similis,
sed inquantum est proprii boni impeditivus. Et propter hoc figuli corrixantur ad invicem,
quia se invicem impediunt in proprio lucro, et inter superbos sunt iurgia, quia se
invicem impediunt in propria excellentia, quam concupiscunt. (Ia-IIae q. 27 a. 3 co.)
Et per hoc patet responsio ad primum. (Ia-IIae q. 27 a. 3 ad 1)
Ad secundum dicendum quod in hoc etiam quod aliquis in altero amat quod in se non
amat, invenitur ratio similitudinis secundum proportionalitatem, nam sicut se habet
alius ad hoc quod in eo amatur, ita ipse se habet ad hoc quod in se amat. Puta si
bonus cantor bonum amet scriptorem, attenditur ibi similitudo proportionis, secundum
quod uterque habet quod convenit ei secundum suam artem. (Ia-IIae q. 27 a. 3 ad 2)
Ad tertium dicendum quod ille qui amat hoc quo indiget, habet similitudinem ad id
quod amat sicut quod est potentia ad actum, ut dictum est. (Ia-IIae q. 27 a. 3 ad 3)
Ad quartum dicendum quod secundum eandem similitudinem potentiae ad actum, ille qui
non est liberalis, amat eum qui est liberalis, inquantum expectat ab eo aliquid quod
desiderat. Et eadem ratio est de perseverante in amicitia ad eum qui non perseverat.
Utrobique enim videtur esse amicitia propter utilitatem. Vel dicendum quod, licet
non omnes homines habeant huiusmodi virtutes secundum habitum completum, habent tamen
ea secundum quaedam seminalia rationis, secundum quae, qui non habet virtutem, diligit
virtuosum, tanquam suae naturali rationi conformem. (Ia-IIae q. 27 a. 3 ad 4)
Articulus 4.
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod aliqua alia passio possit esse causa amoris.
Dicit enim philosophus, in VIII Ethic., quod aliqui amantur propter delectationem.
Sed delectatio est passio quaedam. Ergo aliqua alia passio est causa amoris. (Ia-IIae q. 27 a. 4 arg. 1)
Praeterea, desiderium quaedam passio est. Sed aliquos amamus propter desiderium alicuius
quod ab eis expectamus, sicut apparet in omni amicitia quae est propter utilitatem.
Ergo aliqua alia passio est causa amoris. (Ia-IIae q. 27 a. 4 arg. 2)
Praeterea, Augustinus dicit, in X de Trin., cuius rei adipiscendae spem quisque non
gerit, aut tepide amat, aut omnino non amat, quamvis quam pulchra sit videat. Ergo
spes etiam est causa amoris. (Ia-IIae q. 27 a. 4 arg. 3)
Sed contra est quod omnes aliae affectiones animi ex amore causantur, ut Augustinus
dicit, XIV de Civ. Dei. (Ia-IIae q. 27 a. 4 s. c.)
Respondeo dicendum quod nulla alia passio animae est quae non praesupponat aliquem
amorem. Cuius ratio est quia omnis alia passio animae vel importat motum ad aliquid,
vel quietem in aliquo. Omnis autem motus in aliquid, vel quies in aliquo, ex aliqua
connaturalitate vel coaptatione procedit, quae pertinet ad rationem amoris. Unde impossibile
est quod aliqua alia passio animae sit causa universaliter omnis amoris. Contingit
tamen aliquam aliam passionem esse causam amoris alicuius, sicut etiam unum bonum
est causa alterius. (Ia-IIae q. 27 a. 4 co.)
Ad primum ergo dicendum quod, cum aliquis amat aliquid propter delectationem, amor
quidem ille causatur ex delectatione, sed delectatio illa iterum causatur ex alio
amore praecedente; nullus enim delectatur nisi in re aliquo modo amata. (Ia-IIae q. 27 a. 4 ad 1)
Ad secundum dicendum quod desiderium rei alicuius semper praesupponit amorem illius
rei. Sed desiderium alicuius rei potest esse causa ut res alia ametur, sicut qui desiderat
pecuniam, amat propter hoc eum a quo pecuniam recipit. (Ia-IIae q. 27 a. 4 ad 2)
Ad tertium dicendum quod spes causat vel auget amorem, et ratione delectationis, quia
delectationem causat, et etiam ratione desiderii, quia spes desiderium fortificat,
non enim ita intense desideramus quae non speramus. Sed tamen et ipsa spes est alicuius
boni amati. (Ia-IIae q. 27 a. 4 ad 3)