Deze Quaestio is niet beschikbaar in Nederlandse vertaling
Prooemium
Deinde considerandum est de consilio. Et circa hoc quaeruntur sex. Primo, utrum consilium
sit inquisitio. Secundo, utrum consilium sit de fine, vel solum de his quae sunt ad
finem. Tertio, utrum consilium sit solum de his quae a nobis aguntur. Quarto, utrum
consilium sit de omnibus quae a nobis aguntur. Quinto, utrum consilium procedat ordine
resolutorio. Sexto, utrum consilium procedat in infinitum. (Ia-IIae q. 14 pr.)
Articulus 1.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod consilium non sit inquisitio. Dicit enim Damascenus
quod consilium est appetitus. Sed ad appetitum non pertinet inquirere. Ergo consilium
non est inquisitio. (Ia-IIae q. 14 a. 1 arg. 1)
Praeterea, inquirere intellectus discurrentis est; et sic Deo non convenit, cuius
cognitio non est discursiva, ut in primo habitum est. Sed consilium Deo attribuitur,
dicitur enim ad Ephes. I, quod operatur omnia secundum consilium voluntatis suae.
Ergo consilium non est inquisitio. (Ia-IIae q. 14 a. 1 arg. 2)
Praeterea, inquisitio est de rebus dubiis. Sed consilium datur de his quae sunt certa
bona; secundum illud apostoli, I ad Cor. VII, de virginibus autem praeceptum domini
non habeo, consilium autem do. Ergo consilium non est inquisitio. (Ia-IIae q. 14 a. 1 arg. 3)
Sed contra est quod Gregorius Nyssenus dicit, omne quidem consilium quaestio est;
non autem omnis quaestio consilium. (Ia-IIae q. 14 a. 1 s. c.)
Respondeo dicendum quod electio, sicut dictum est, consequitur iudicium rationis de
rebus agendis. In rebus autem agendis multa incertitudo invenitur, quia actiones sunt
circa singularia contingentia, quae propter sui variabilitatem incerta sunt. In rebus
autem dubiis et incertis ratio non profert iudicium absque inquisitione praecedente.
Et ideo necessaria est inquisitio rationis ante iudicium de eligendis, et haec inquisitio
consilium vocatur. Propter quod philosophus dicit, in III Ethic., quod electio est
appetitus praeconsiliati. (Ia-IIae q. 14 a. 1 co.)
Ad primum ergo dicendum quod, quando actus duarum potentiarum ad invicem ordinantur,
in utroque est aliquid quod est alterius potentiae, et ideo uterque actus ab utraque
potentia denominari potest. Manifestum est autem quod actus rationis dirigentis in
his quae sunt ad finem, et actus voluntatis secundum regimen rationis in ea tendentis,
ad se invicem ordinantur. Unde et in actu voluntatis, quae est electio, apparet aliquid
rationis, scilicet ordo, et in consilio, quod est actus rationis, apparet aliquid
voluntatis sicut materia, quia consilium est de his quae homo vult facere; et etiam
sicut motivum, quia ex hoc quod homo vult finem, movetur ad consiliandum de his quae
sunt ad finem. Et ideo sicut philosophus dicit, in VI Ethic., quod electio est intellectus
appetitivus, ut ad electionem utrumque concurrere ostendat; ita Damascenus dicit quod
consilium est appetitus inquisitivus, ut consilium aliquo modo pertinere ostendat
et ad voluntatem, circa quam et ex qua fit inquisitio, et ad rationem inquirentem. (Ia-IIae q. 14 a. 1 ad 1)
Ad secundum dicendum quod ea quae dicuntur de Deo, accipienda sunt absque omni defectu
qui invenitur in nobis, sicut in nobis scientia est conclusionum per discursum a causis
in effectus; sed scientia dicta de Deo, significat certitudinem de omnibus effectibus
in prima causa, absque omni discursu. Et similiter consilium attribuitur Deo quantum
ad certitudinem sententiae vel iudicii, quae in nobis provenit ex inquisitione consilii.
Sed huiusmodi inquisitio in Deo locum non habet, et ideo consilium secundum hoc Deo
non attribuitur. Et secundum hoc Damascenus dicit quod Deus non consiliatur, ignorantis
enim est consiliari. (Ia-IIae q. 14 a. 1 ad 2)
Ad tertium dicendum quod nihil prohibet aliqua esse certissima bona secundum sententiam
sapientum et spiritualium virorum, quae tamen non sunt certa bona secundum sententiam
plurium, vel carnalium hominum. Et ideo de talibus consilia dantur. (Ia-IIae q. 14 a. 1 ad 3)
Articulus 2.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod consilium non solum sit de his quae sunt
ad finem, sed etiam de fine. Quaecumque enim dubitationem habent, de his potest inquiri.
Sed circa operabilia humana contingit esse dubitationem de fine, et non solum de his
quae sunt ad finem. Cum igitur inquisitio circa operabilia sit consilium, videtur
quod consilium possit esse de fine. (Ia-IIae q. 14 a. 2 arg. 1)
Praeterea, materia consilii sunt operationes humanae. Sed quaedam operationes humanae
sunt fines, ut dicitur in I Ethic. ergo consilium potest esse de fine. (Ia-IIae q. 14 a. 2 arg. 2)
Sed contra est quod Gregorius Nyssenus dicit, quod non de fine, sed de his quae sunt
ad finem, est consilium. (Ia-IIae q. 14 a. 2 s. c.)
Respondeo dicendum quod finis in operabilibus habet rationem principii, eo quod rationes
eorum quae sunt ad finem, ex fine sumuntur. Principium autem non cadit sub quaestione,
sed principia oportet supponere in omni inquisitione. Unde cum consilium sit quaestio,
de fine non est consilium, sed solum de his quae sunt ad finem. Tamen contingit id
quod est finis respectu quorundam, ordinari ad alium finem, sicut etiam id quod est
principium unius demonstrationis, est conclusio alterius. Et ideo id quod accipitur
ut finis in una inquisitione, potest accipi ut ad finem in alia inquisitione. Et sic
de eo erit consilium. (Ia-IIae q. 14 a. 2 co.)
Ad primum ergo dicendum quod id quod accipitur ut finis, est iam determinatum. Unde
quandiu habetur ut dubium, non habetur ut finis. Et ideo si de eo consilium habetur,
non erit consilium de fine, sed de eo quod est ad finem. (Ia-IIae q. 14 a. 2 ad 1)
Ad secundum dicendum quod de operationibus est consilium, inquantum ordinantur ad
aliquem finem. Unde si aliqua operatio humana sit finis, de ea, inquantum huiusmodi,
non est consilium. (Ia-IIae q. 14 a. 2 ad 2)
Articulus 3.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod consilium non sit solum de his quae aguntur
a nobis. Consilium enim collationem quandam importat. Sed collatio inter multos potest
fieri etiam de rebus immobilibus, quae non fiunt a nobis, puta de naturis rerum. Ergo
consilium non solum est de his quae aguntur a nobis. (Ia-IIae q. 14 a. 3 arg. 1)
Praeterea, homines interdum consilium quaerunt de his quae sunt lege statuta, unde
et iurisconsulti dicuntur. Et tamen eorum qui quaerunt huiusmodi consilium, non est
leges facere. Ergo consilium non solum est de his quae a nobis aguntur. (Ia-IIae q. 14 a. 3 arg. 2)
Praeterea, dicuntur etiam quidam consultationes facere de futuris eventibus; qui tamen
non sunt in potestate nostra. Ergo consilium non solum est de his quae a nobis fiunt. (Ia-IIae q. 14 a. 3 arg. 3)
Praeterea, si consilium esset solum de his quae a nobis fiunt, nullus consiliaretur
de his quae sunt per alium agenda. Sed hoc patet esse falsum. Ergo consilium non solum
est de his quae a nobis fiunt. (Ia-IIae q. 14 a. 3 arg. 4)
Sed contra est quod Gregorius Nyssenus dicit, consiliamur de his quae sunt in nobis,
et per nos fieri possunt. (Ia-IIae q. 14 a. 3 s. c.)
Respondeo dicendum quod consilium proprie importat collationem inter plures habitam.
Quod et ipsum nomen designat, dicitur enim consilium quasi Considium, eo quod multi
consident ad simul conferendum. Est autem considerandum quod in particularibus contingentibus,
ad hoc quod aliquid certum cognoscatur, plures conditiones seu circumstantias considerare
oportet, quas ab uno non facile est considerari, sed a pluribus certius percipiuntur,
dum quod unus considerat, alii non occurrit, in necessariis autem et universalibus
est absolutior et simplicior consideratio, ita quod magis ad huiusmodi considerationem
unus per se sufficere potest. Et ideo inquisitio consilii proprie pertinet ad contingentia
singularia. Cognitio autem veritatis in talibus non habet aliquid magnum, ut per se
sit appetibilis, sicut cognitio universalium et necessariorum, sed appetitur secundum
quod est utilis ad operationem, quia actiones sunt circa contingentia singularia.
Et ideo dicendum est quod proprie consilium est circa ea quae aguntur a nobis. (Ia-IIae q. 14 a. 3 co.)
Ad primum ergo dicendum quod consilium importat collationem non quamcumque, sed collationem
de rebus agendis, ratione iam dicta. (Ia-IIae q. 14 a. 3 ad 1)
Ad secundum dicendum quod id quod est lege positum, quamvis non sit ex operatione
quaerentis consilium, tamen est directivum eius ad operandum, quia ista est una ratio
aliquid operandi, mandatum legis. (Ia-IIae q. 14 a. 3 ad 2)
Ad tertium dicendum quod consilium non solum est de his quae aguntur, sed de his quae
ordinantur ad operationes. Et propter hoc consultatio dicitur fieri de futuris eventibus,
inquantum homo per futuros eventus cognitos dirigitur ad aliquid faciendum vel vitandum. (Ia-IIae q. 14 a. 3 ad 3)
Ad quartum dicendum quod de aliorum factis consilium quaerimus, inquantum sunt quodammodo
unum nobiscum, vel per unionem affectus, sicut amicus sollicitus est de his quae ad
amicum spectant, sicut de suis; vel per modum instrumenti, nam agens principale et
instrumentale sunt quasi una causa, cum unum agat per alterum; et sic dominus consiliatur
de his quae sunt agenda per servum. (Ia-IIae q. 14 a. 3 ad 4)
Articulus 4.
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod consilium sit de omnibus quae sunt per nos
agenda. Electio enim est appetitus praeconsiliati, ut dictum est. Sed electio est
de omnibus quae per nos aguntur. Ergo et consilium. (Ia-IIae q. 14 a. 4 arg. 1)
Praeterea, consilium importat inquisitionem rationis. Sed in omnibus quae non per
impetum passionis agimus, procedimus ex inquisitione rationis. Ergo de omnibus quae
aguntur a nobis, est consilium. (Ia-IIae q. 14 a. 4 arg. 2)
Praeterea, philosophus dicit, in III Ethic., quod si per plura aliquid fieri potest,
consilio inquiritur per quod facillime et optime fiat; si autem per unum, qualiter
per illud fiat. Sed omne quod fit, fit per unum vel per multa. Ergo de omnibus quae
fiunt a nobis, est consilium. (Ia-IIae q. 14 a. 4 arg. 3)
Sed contra est quod Gregorius Nyssenus dicit, quod de his quae secundum disciplinam
vel artem sunt operibus, non est consilium. (Ia-IIae q. 14 a. 4 s. c.)
Respondeo dicendum quod consilium est inquisitio quaedam, ut dictum est. De illis
autem inquirere solemus, quae in dubium veniunt, unde et ratio inquisitiva, quae dicitur
argumentum, est rei dubiae faciens fidem. Quod autem aliquid in operabilibus humanis
non sit dubitabile, ex duobus contingit. Uno modo, quia per determinatas vias proceditur
ad determinatos fines, sicut contingit in artibus quae habent certas vias operandi;
sicut scriptor non consiliatur quomodo debeat trahere litteras, hoc enim determinatum
est per artem. Alio modo, quia non multum refert utrum sic vel sic fiat, et ista sunt
minima, quae parum adiuvant vel impediunt respectu finis consequendi; quod autem parum
est, quasi nihil accipit ratio. Et ideo de duobus non consiliamur, quamvis ordinentur
ad finem, ut philosophus dicit, scilicet de rebus parvis; et de his quae sunt determinata
qualiter fieri debent, sicut est in operibus artium, praeter quasdam coniecturales,
ut Gregorius Nyssenus dicit, ut puta medicinalis, negotiativa, et huiusmodi. (Ia-IIae q. 14 a. 4 co.)
Ad primum ergo dicendum quod electio praesupponit consilium ratione iudicii vel sententiae.
Unde quando iudicium vel sententia manifesta est absque inquisitione, non requiritur
consilii inquisitio. (Ia-IIae q. 14 a. 4 ad 1)
Ad secundum dicendum quod ratio in rebus manifestis non inquirit, sed statim iudicat.
Et ideo non oportet in omnibus quae ratione aguntur, esse inquisitionem consilii. (Ia-IIae q. 14 a. 4 ad 2)
Ad tertium dicendum quod quando aliquid per unum potest fieri, sed diversis modis,
potest dubitationem habere, sicut et quando fit per plura, et ideo opus est consilio.
Sed quando determinatur non solum res, sed modus, tunc non est opus consilio. (Ia-IIae q. 14 a. 4 ad 3)
Articulus 5.
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod consilium non procedat modo resolutorio. Consilium
enim est de his quae a nobis aguntur. Sed operationes nostrae non procedunt modo resolutorio,
sed magis modo compositivo, scilicet de simplicibus ad composita. Ergo consilium non
semper procedit modo resolutorio. (Ia-IIae q. 14 a. 5 arg. 1)
Praeterea, consilium est inquisitio rationis. Sed ratio a prioribus incipit, et ad
posteriora devenit, secundum convenientiorem ordinem cum igitur praeterita sint priora
praesentibus, et praesentia priora futuris, in consiliando videtur esse procedendum
a praesentibus et praeteritis in futura. Quod non pertinet ad ordinem resolutorium.
Ergo in consiliis non servatur ordo resolutorius. (Ia-IIae q. 14 a. 5 arg. 2)
Praeterea, consilium non est nisi de his quae sunt nobis possibilia, ut dicitur in
III Ethic. Sed an sit nobis aliquid possibile, perpenditur ex eo quod possumus facere,
vel non possumus facere, ut perveniamus in illud. Ergo in inquisitione consilii a
praesentibus incipere oportet. (Ia-IIae q. 14 a. 5 arg. 3)
Sed contra est quod philosophus dicit, in III Ethic., quod ille qui consiliatur, videtur
quaerere et resolvere. (Ia-IIae q. 14 a. 5 s. c.)
Respondeo dicendum quod in omni inquisitione oportet incipere ab aliquo principio.
Quod quidem si, sicut est prius in cognitione, ita etiam sit prius in esse, non est
processus resolutorius, sed magis compositivus, procedere enim a causis in effectus,
est processus compositivus, nam causae sunt simpliciores effectibus. Si autem id quod
est prius in cognitione, sit posterius in esse, est processus resolutorius, utpote
cum de effectibus manifestis iudicamus, resolvendo in causas simplices. Principium
autem in inquisitione consilii est finis, qui quidem est prior in intentione, posterior
tamen in esse. Et secundum hoc, oportet quod inquisitio consilii sit resolutiva, incipiendo
scilicet ab eo quod in futuro intenditur, quousque perveniatur ad id quod statim agendum
est. (Ia-IIae q. 14 a. 5 co.)
Ad primum ergo dicendum quod consilium est quidem de operationibus. Sed ratio operationum
accipitur ex fine, et ideo ordo ratiocinandi de operationibus, est contrarius ordini
operandi. (Ia-IIae q. 14 a. 5 ad 1)
Ad secundum dicendum quod ratio incipit ab eo quod est prius secundum rationem, non
autem semper ab eo quod est prius tempore. (Ia-IIae q. 14 a. 5 ad 2)
Ad tertium dicendum quod de eo quod est agendum propter finem, non quaereremus scire
an sit possibile, si non esset congruum fini. Et ideo prius oportet inquirere an conveniat
ad ducendum in finem, quam consideretur an sit possibile. (Ia-IIae q. 14 a. 5 ad 3)
Articulus 6.
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod inquisitio consilii procedat in infinitum.
Consilium enim est inquisitio de particularibus, in quibus est operatio. Sed singularia
sunt infinita. Ergo inquisitio consilii est infinita. (Ia-IIae q. 14 a. 6 arg. 1)
Praeterea, sub inquisitione consilii cadit considerare non solum quid agendum sit,
sed etiam quomodo impedimenta tollantur. Sed quaelibet humana actio potest impediri,
et impedimentum tolli potest per aliquam rationem humanam. Ergo in infinitum remanet
quaerere de impedimentis tollendis. (Ia-IIae q. 14 a. 6 arg. 2)
Praeterea, inquisitio scientiae demonstrativae non procedit in infinitum, quia est
devenire in aliqua principia per se nota, quae omnimodam certitudinem habent. Sed
talis certitudo non potest inveniri in singularibus contingentibus, quae sunt variabilia
et incerta. Ergo inquisitio consilii procedit in infinitum. (Ia-IIae q. 14 a. 6 arg. 3)
Sed contra, nullus movetur ad id ad quod impossibile est quod perveniat, ut dicitur
in I de caelo. Sed infinitum impossibile est transire. Si igitur inquisitio consilii
sit infinita, nullus consiliari inciperet. Quod patet esse falsum. (Ia-IIae q. 14 a. 6 s. c.)
Respondeo dicendum quod inquisitio consilii est finita in actu ex duplici parte, scilicet
ex parte principii, et ex parte termini. Accipitur enim in inquisitione consilii duplex
principium. Unum proprium, ex ipso genere operabilium, et hoc est finis, de quo non
est consilium, sed supponitur in consilio ut principium, ut dictum est. Aliud quasi
ex alio genere assumptum sicut et in scientiis demonstrativis una scientia supponit
aliqua ab alia, de quibus non inquirit. Huiusmodi autem principia quae in inquisitione
consilii supponuntur, sunt quaecumque sunt per sensum accepta, utpote quod hoc sit
panis vel ferrum; et quaecumque sunt per aliquam scientiam speculativam vel practicam
in universali cognita, sicut quod moechari est a Deo prohibitum, et quod homo non
potest vivere nisi nutriatur nutrimento convenienti. Et de istis non inquirit consiliator.
Terminus autem inquisitionis est id quod statim est in potestate nostra ut faciamus.
Sicut enim finis habet rationem principii, ita id quod agitur propter finem, habet
rationem conclusionis. Unde id quod primo agendum occurrit, habet rationem ultimae
conclusionis, ad quam inquisitio terminatur. Nihil autem prohibet consilium potentia
infinitum esse, secundum quod in infinitum possunt aliqua occurrere consilio inquirenda. (Ia-IIae q. 14 a. 6 co.)
Ad primum ergo dicendum quod singularia non sunt infinita actu, sed in potentia tantum. (Ia-IIae q. 14 a. 6 ad 1)
Ad secundum dicendum quod, licet humana actio possit impediri, non tamen semper habet
impedimentum paratum. Et ideo non semper oportet consiliari de impedimento tollendo. (Ia-IIae q. 14 a. 6 ad 2)
Ad tertium dicendum quod in singularibus contingentibus potest aliquid accipi certum,
etsi non simpliciter, tamen ut nunc, prout assumitur in operatione. Socratem enim
sedere non est necessarium, sed eum sedere, dum sedet, est necessarium. Et hoc per
certitudinem accipi potest. (Ia-IIae q. 14 a. 6 ad 3)