Deze Quaestio is niet beschikbaar in Nederlandse vertaling
Prooemium
Deinde considerandum est de effectibus timoris. Et circa hoc quaeruntur quatuor. Primo,
utrum timor faciat contractionem. Secundo, utrum faciat consiliativos. Tertio, utrum
faciat tremorem. Quarto, utrum impediat operationem. (Ia-IIae q. 44 pr.)
Articulus 1.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod timor non faciat contractionem. Contractione
enim facta, calor et spiritus ad interiora revocantur. Sed ex multitudine caloris
et spirituum in interioribus, magnificatur cor ad audacter aliquid aggrediendum, ut
patet in iratis, cuius contrarium in timore accidit. Non ergo timor facit contractionem. (Ia-IIae q. 44 a. 1 arg. 1)
Praeterea, multiplicatis spiritibus et calore in interioribus per contractionem, sequitur
quod homo in vocem prorumpat, ut patet in dolentibus. Sed timentes non emittunt vocem,
sed magis redduntur taciturni. Ergo timor non facit contractionem. (Ia-IIae q. 44 a. 1 arg. 2)
Praeterea, verecundia est quaedam species timoris, ut supra dictum est. Sed verecundati
rubescunt, ut dicit Tullius, IV de Tusculanis quaest., et philosophus in IV Ethic.
Rubor autem faciei non attestatur contractioni, sed contrario. Non ergo contractio
est effectus timoris. (Ia-IIae q. 44 a. 1 arg. 3)
Sed contra est quod Damascenus dicit, in III libro, quod timor est virtus secundum
systolen, idest secundum contractionem. (Ia-IIae q. 44 a. 1 s. c.)
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, in passionibus animae est sicut formale
ipse motus appetitivae potentiae, sicut autem materiale transmutatio corporalis, quorum
unum alteri proportionatur. Unde secundum similitudinem et rationem appetitivi motus,
sequitur corporalis transmutatio. Quantum autem ad animalem motum appetitus, timor
contractionem quandam importat. Cuius ratio est, quia timor provenit ex phantasia
alicuius mali imminentis quod difficile repelli potest, ut supra dictum est. Quod
autem aliquid difficile possit repelli, provenit ex debilitate virtutis, ut supra
dictum est. Virtus autem, quanto est debilior, tanto ad pauciora se potest extendere.
Et ideo ex ipsa imaginatione quae causat timorem, sequitur quaedam contractio in appetitu.
Sicut etiam videmus in morientibus quod natura retrahitur ad interiora, propter debilitatem
virtutis, et videmus etiam in civitatibus quod, quando cives timent, retrahunt se
ab exterioribus, et recurrunt, quantum possunt, ad interiora. Et secundum similitudinem
huius contractionis, quae pertinet ad appetitum animalem, sequitur etiam in timore
ex parte corporis, contractio caloris et spirituum ad interiora. (Ia-IIae q. 44 a. 1 co.)
Ad primum ergo dicendum quod, sicut philosophus dicit in libro de problematibus, licet
in timentibus retrahantur spiritus ab exterioribus ad interiora, non tamen est idem
motus spirituum in iratis et timentibus. Nam in iratis, propter calorem et subtilitatem
spirituum, quae proveniunt ex appetitu vindictae, interius fit spirituum motus ab
inferioribus ad superiora, et ideo congregantur spiritus et calor circa cor. Ex quo
sequitur quod irati redduntur prompti et audaces ad invadendum. Sed in timentibus,
propter frigiditatem ingrossantem, spiritus moventur a superioribus ad inferiora,
quae quidem frigiditas contingit ex imaginatione defectus virtutis. Et ideo non multiplicantur
calor et spiritus circa cor, sed magis a corde refugiunt. Et propter hoc, timentes
non prompte invadunt, sed magis refugiunt. (Ia-IIae q. 44 a. 1 ad 1)
Ad secundum dicendum quod naturale est cuilibet dolenti, sive homini sive animali,
quod utatur quocumque auxilio potest, ad repellendum nocivum praesens quod infert
dolorem, unde videmus quod animalia dolentia percutiunt vel faucibus vel cornibus.
Maximum autem auxilium ad omnia in animalibus est calor et spiritus. Et ideo in dolore
natura conservat calorem et spiritum interius, ut hoc utatur ad repellendum nocivum.
Et ideo philosophus dicit, in libro de problematibus, quod multiplicatis introrsum
spiritibus et calore, necesse est quod emittantur per vocem. Et propter hoc, dolentes
vix se possunt continere quin clament. Sed in timentibus fit motus interioris caloris
et spirituum a corde ad inferiora, ut dictum est. Et ideo timor contrariatur formationi
vocis, quae fit per emissionem spirituum ad superiora per os. Et propter hoc, timor
tacentes facit. Et inde est etiam quod timor trementes facit, ut dicit philosophus,
in libro de problematibus. (Ia-IIae q. 44 a. 1 ad 2)
Ad tertium dicendum quod pericula mortis non solum contrariantur appetitui animali,
sed etiam contrariantur naturae. Et propter hoc, in huiusmodi timore non solum fit
contractio ex parte appetitus, sed etiam ex parte naturae corporalis, sic enim disponitur
animal ex imaginatione mortis contrahens calorem ad interiora, sicut quando naturaliter
mors imminet. Et inde est quod timentes mortem pallescunt, ut dicitur in IV Ethic.
Sed malum quod timet verecundia, non opponitur naturae, sed solum appetitui animali.
Et ideo fit quidem contractio secundum appetitum animalem, non autem secundum naturam
corporalem, sed magis anima, quasi in se contracta, vacat ad motionem spirituum et
caloris, unde fit eorum diffusio ad exteriora. Et propter hoc, verecundati rubescunt. (Ia-IIae q. 44 a. 1 ad 3)
Articulus 2.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod timor non faciat consiliativos. Non enim
est eiusdem consiliativos facere, et consilium impedire. Sed timor consilium impedit,
omnis enim passio perturbat quietem, quae requiritur ad bonum usum rationis. Ergo
timor non facit consiliativos. (Ia-IIae q. 44 a. 2 arg. 1)
Praeterea, consilium est actus rationis de futuris cogitantis et deliberantis. Sed
aliquis timor est excutiens cogitata, et mentem a suo loco removet, ut Tullius dicit,
in IV de Tusculanis quaest. Ergo timor non facit consiliativos, sed magis impedit
consilium. (Ia-IIae q. 44 a. 2 arg. 2)
Praeterea, sicut consilium adhibetur ad vitanda mala, ita etiam adhibetur ad consequenda
bona. Sed sicut timor est de malis vitandis, ita spes est de bonis consequendis. Ergo
timor non facit magis consiliativos quam spes. (Ia-IIae q. 44 a. 2 arg. 3)
Sed contra est quod philosophus dicit, in II Rhetoric., quod timor consiliativos facit. (Ia-IIae q. 44 a. 2 s. c.)
Respondeo dicendum quod aliquis potest dici consiliativus dupliciter. Uno modo, a
voluntate seu sollicitudine consiliandi. Et sic timor consiliativos facit. Quia, ut
philosophus in III Ethic. dicit, consiliamur de magnis, in quibus quasi nobis ipsis
discredimus. Ea autem quae timorem incutiunt, non sunt simpliciter mala, sed habent
quandam magnitudinem, tum ex eo quod apprehenduntur ut quae difficiliter repelli possunt;
tum etiam quia apprehenduntur ut de prope existentia, sicut iam dictum est. Unde homines
maxime in timoribus quaerunt consiliari. Alio modo dicitur aliquis consiliativus,
a facultate bene consiliandi. Et sic nec timor, nec aliqua passio consiliativos facit.
Quia homini affecto secundum aliquam passionem, videtur aliquid vel maius vel minus
quam sit secundum rei veritatem, sicut amanti videntur ea quae amat, meliora; et timenti,
ea quae timet, terribiliora. Et sic ex defectu rectitudinis iudicii, quaelibet passio,
quantum est de se, impedit facultatem bene consiliandi. (Ia-IIae q. 44 a. 2 co.)
Et per hoc patet responsio ad primum. (Ia-IIae q. 44 a. 2 ad 1)
Ad secundum dicendum quod quanto aliqua passio est fortior, tanto magis homo secundum
ipsam affectus, impeditur. Et ideo quando timor fuerit fortis, vult quidem homo consiliari,
sed adeo perturbatur in suis cogitationibus, quod consilium adinvenire non potest.
Si autem sit parvus timor, qui sollicitudinem consiliandi inducat, nec multum rationem
conturbet; potest etiam conferre ad facultatem bene consiliandi, ratione sollicitudinis
consequentis. (Ia-IIae q. 44 a. 2 ad 2)
Ad tertium dicendum quod etiam spes facit consiliativos, quia, ut in II Rhetoric.
philosophus dicit, nullus consiliatur de his de quibus desperat; sicut nec de impossibilibus,
ut dicitur in III Ethic. Timor tamen facit magis consiliativos quam spes. Quia spes
est de bono, prout possumus ipsum consequi, timor autem de malo, prout vix repelli
potest, et ita magis respicit rationem difficilis timor quam spes. In difficilibus
autem, maxime in quibus nobis non confidimus, consiliamur, sicut dictum est. (Ia-IIae q. 44 a. 2 ad 3)
Articulus 3.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod tremor non sit effectus timoris. Tremor enim
ex frigore accidit, videmus enim infrigidatos tremere. Timor autem non videtur causare
frigus, sed magis calorem desiccantem, cuius signum est quod timentes sitiunt, et
praecipue in maximis timoribus, sicut patet in illis qui ad mortem ducuntur. Ergo
timor non causat tremorem. (Ia-IIae q. 44 a. 3 arg. 1)
Praeterea, emissio superfluitatum ex calore accidit, unde, ut plurimum, medicinae
laxativae sunt calidae. Sed huiusmodi emissiones superfluitatum ex timore frequenter
contingunt. Ergo timor videtur causare calorem. Et sic non causat tremorem. (Ia-IIae q. 44 a. 3 arg. 2)
Praeterea, in timore calor ab exterioribus ad interiora revocatur. Si igitur propter
huiusmodi revocationem caloris, in exterioribus homo tremit; videtur quod similiter
in omnibus exterioribus membris deberet causari tremor ex timore. Hoc autem non videtur.
Non ergo tremor corporis est effectus timoris. (Ia-IIae q. 44 a. 3 arg. 3)
Sed contra est quod Tullius dicit, in IV de Tusculanis quaest., quod terrorem sequitur
tremor, et pallor, et dentium crepitus. (Ia-IIae q. 44 a. 3 s. c.)
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, in timore fit quaedam contractio
ab exterioribus ad interiora, et ideo exteriora frigida remanent. Et propter hoc in
eis accidit tremor, qui causatur ex debilitate virtutis continentis membra, ad huiusmodi
autem debilitatem maxime facit defectus caloris, qui est instrumentum quo anima movet,
ut dicitur in II de anima. (Ia-IIae q. 44 a. 3 co.)
Ad primum ergo dicendum quod, calore ab exterioribus ad interiora revocato, multiplicatur
calor interius, et maxime versus inferiora, idest circa nutritivam. Et ideo, consumpto
humido, consequitur sitis, et etiam interdum solutio ventris, et urinae emissio, et
quandoque etiam seminis. Vel huiusmodi emissio superfluitatum accidit propter contractionem
ventris et testiculorum, ut philosophus dicit, in libro de problematibus. (Ia-IIae q. 44 a. 3 ad 1)
Unde patet solutio ad secundum. (Ia-IIae q. 44 a. 3 ad 2)
Ad tertium dicendum quod, quia in timore calor deserit cor, a superioribus ad inferiora
tendens, ideo timentibus maxime tremit cor, et membra quae habent aliquam connexionem
ad pectus, ubi est cor. Unde timentes maxime tremunt in voce, propter vicinitatem
vocalis arteriae ad cor. Tremit etiam labium inferius, et tota inferior mandibula,
propter continuationem ad cor, unde et crepitus dentium sequitur. Et eadem ratione
brachia et manus tremunt. Vel etiam quia huiusmodi membra sunt magis mobilia. Propter
quod et genua tremunt timentibus; secundum illud Isaiae XXXV, confortate manus dissolutas,
et genua trementia roborate. (Ia-IIae q. 44 a. 3 ad 3)
Articulus 4.
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod timor impediat operationem. Operatio enim
maxime impeditur ex perturbatione rationis, quae dirigit in opere. Sed timor perturbat
rationem, ut dictum est. Ergo timor impedit operationem. (Ia-IIae q. 44 a. 4 arg. 1)
Praeterea, illi qui faciunt aliquid cum timore, facilius in operando deficiunt, sicut
si aliquis incedat super trabem in alto positam, propter timorem de facili cadit;
non autem caderet, si incederet super eandem trabem in imo positam, propter defectum
timoris. Ergo timor impedit operationem. (Ia-IIae q. 44 a. 4 arg. 2)
Praeterea, pigritia, sive segnities, est quaedam species timoris. Sed pigritia impedit
operationem. Ergo et timor. (Ia-IIae q. 44 a. 4 arg. 3)
Sed contra est quod apostolus dicit, ad Philipp. II, cum metu et tremore vestram salutem
operamini, quod non diceret, si timor bonam operationem impediret. Timor ergo non
impedit bonam operationem. (Ia-IIae q. 44 a. 4 s. c.)
Respondeo dicendum quod operatio hominis exterior causatur quidem ab anima sicut a
primo movente, sed a membris corporeis sicut ab instrumentis. Contingit autem operationem
impediri et propter defectum instrumenti, et propter defectum principalis moventis.
Ex parte igitur instrumentorum corporalium, timor, quantum est de se, semper natus
est impedire exteriorem operationem, propter defectum caloris qui ex timore accidit
in exterioribus membris. Sed ex parte animae, si sit timor moderatus, non multum rationem
perturbans; confert ad bene operandum, inquantum causat quandam sollicitudinem, et
facit hominem attentius consiliari et operari. Si vero timor tantum increscat quod
rationem perturbet, impedit operationem etiam ex parte animae. Sed de tali timore
apostolus non loquitur. (Ia-IIae q. 44 a. 4 co.)
Et per haec patet responsio ad primum. (Ia-IIae q. 44 a. 4 ad 1)
Ad secundum dicendum quod illi qui cadunt de trabe in alto posita, patiuntur perturbationem
imaginationis, propter timorem casus imaginati. (Ia-IIae q. 44 a. 4 ad 2)
Ad tertium dicendum quod omnis timens refugit id quod timet, et ideo, cum pigritia
sit timor de ipsa operatione, inquantum est laboriosa, impedit operationem, quia retrahit
voluntatem ab ipsa. Sed timor qui est de aliis rebus, intantum adiuvat operationem,
inquantum inclinat voluntatem ad operandum ea per quae homo effugit id quod timet. (Ia-IIae q. 44 a. 4 ad 3)