Deze Quaestio is niet beschikbaar in Nederlandse vertaling
Prooemium
Consequenter considerandum est, primo, de timore; et secundo, de audacia. Circa timorem
consideranda sunt quatuor, primo, de ipso timore; secundo, de obiecto eius; tertio,
de causa ipsius; quarto, de effectu. Circa primum quaeruntur quatuor. Primo, utrum
timor sit passio animae. Secundo, utrum sit specialis passio. Tertio, utrum sit aliquis
timor naturalis. Quarto, de speciebus timoris. (Ia-IIae q. 41 pr.)
Articulus 1.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod timor non sit passio animae. Dicit enim Damascenus,
in libro III, quod timor est virtus secundum systolen idest contractionem, essentiae
desiderativa. Sed nulla virtus est passio, ut probatur in II Ethic. Ergo timor non
est passio. (Ia-IIae q. 41 a. 1 arg. 1)
Praeterea, omnis passio est effectus ex praesentia agentis proveniens. Sed timor non
est de aliquo praesenti, sed de futuro, ut Damascenus dicit in II libro. Ergo timor
non est passio. (Ia-IIae q. 41 a. 1 arg. 2)
Praeterea, omnis passio animae est motus appetitus sensitivi, qui sequitur apprehensionem
sensus. Sensus autem non est apprehensivus futuri, sed praesentis. Cum ergo timor
sit de malo futuro, videtur quod non sit passio animae. (Ia-IIae q. 41 a. 1 arg. 3)
Sed contra est quod Augustinus, in XIV de Civ. Dei, enumerat timorem inter alias animae
passiones. (Ia-IIae q. 41 a. 1 s. c.)
Respondeo dicendum quod, inter ceteros animae motus, post tristitiam, timor magis
rationem obtinet passionis. Ut enim supra dictum est, ad rationem passionis primo
quidem pertinet quod sit motus passivae virtutis, ad quam scilicet comparetur suum
obiectum per modum activi moventis, eo quod passio est effectus agentis. Et per hunc
modum, etiam sentire et intelligere dicuntur pati. Secundo, magis proprie dicitur
passio motus appetitivae virtutis. Et adhuc magis proprie, motus appetitivae virtutis
habentis organum corporale, qui fit cum aliqua transmutatione corporali. Et adhuc
propriissime illi motus passiones dicuntur, qui important aliquod nocumentum. Manifestum
est autem quod timor, cum sit de malo, ad appetitivam potentiam pertinet, quae per
se respicit bonum et malum. Pertinet autem ad appetitum sensitivum, fit enim cum quadam
transmutatione, scilicet cum contractione, ut Damascenus dicit. Et importat etiam
habitudinem ad malum, secundum quod malum habet quodammodo victoriam super aliquod
bonum. Unde verissime sibi competit ratio passionis. Tamen post tristitiam, quae est
de malo praesenti, nam timor est de malo futuro, quod non ita movet sicut praesens. (Ia-IIae q. 41 a. 1 co.)
Ad primum ergo dicendum quod virtus nominat quoddam principium actionis, et ideo,
inquantum interiores motus appetitivae virtutis sunt principia exteriorum actuum,
dicuntur virtutes. Philosophus autem negat passionem esse virtutem quae est habitus. (Ia-IIae q. 41 a. 1 ad 1)
Ad secundum dicendum quod, sicut passio corporis naturalis provenit ex corporali praesentia
agentis, ita passio animae provenit ex animali praesentia agentis, absque praesentia
corporali vel reali, inquantum scilicet malum quod est futurum realiter, est praesens
secundum apprehensionem animae. (Ia-IIae q. 41 a. 1 ad 2)
Ad tertium dicendum quod sensus non apprehendit futurum, sed ex eo quod apprehendit
praesens, animal naturali instinctu movetur ad sperandum futurum bonum, vel timendum
futurum malum. (Ia-IIae q. 41 a. 1 ad 3)
Articulus 2.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod timor non sit specialis passio. Dicit enim
Augustinus, in libro octoginta trium quaest., quod quem non exanimat metus, nec cupiditas
eum vastat, nec aegritudo, idest tristitia, macerat, nec ventilat gestiens et vana
laetitia. Ex quo videtur quod, remoto timore, omnes aliae passiones removentur. Non
ergo passio est specialis, sed generalis. (Ia-IIae q. 41 a. 2 arg. 1)
Praeterea, philosophus dicit, in VI Ethic., quod ita se habet in appetitu prosecutio
et fuga, sicut in intellectu affirmatio et negatio. Sed negatio non est aliquid speciale
in intellectu, sicut nec affirmatio, sed aliquid commune ad multa. Ergo nec fuga in
appetitu. Sed nihil est aliud timor quam fuga quaedam mali. Ergo timor non est passio
specialis. (Ia-IIae q. 41 a. 2 arg. 2)
Praeterea, si timor esset passio specialis, praecipue in irascibili esset. Est autem
timor etiam in concupiscibili. Dicit enim philosophus, in II Rhetoric., quod timor
est tristitia quaedam, et Damascenus dicit quod timor est virtus desiderativa, tristitia
autem et desiderium sunt in concupiscibili, ut supra dictum est. Non est ergo passio
specialis, cum pertineat ad diversas potentias. (Ia-IIae q. 41 a. 2 arg. 3)
Sed contra est quod condividitur aliis passionibus animae; ut patet per Damascenum,
in II libro. (Ia-IIae q. 41 a. 2 s. c.)
Respondeo dicendum quod passiones animae recipiunt speciem ex obiectis. Unde specialis
passio est quae habet speciale obiectum. Timor autem habet speciale obiectum, sicut
et spes. Sicut enim obiectum spei est bonum futurum arduum possibile adipisci; ita
obiectum timoris est malum futurum difficile cui resisti non potest. Unde timor est
specialis passio animae. (Ia-IIae q. 41 a. 2 co.)
Ad primum ergo dicendum quod omnes passiones animae derivantur ex uno principio, scilicet
ex amore, in quo habent ad invicem connexionem. Et ratione huius connexionis, remoto
timore, removentur aliae passiones animae, non ideo quia sit passio generalis. (Ia-IIae q. 41 a. 2 ad 1)
Ad secundum dicendum quod non omnis fuga appetitus est timor, sed fuga ab aliquo speciali
obiecto, ut dictum est. Et ideo, licet fuga sit quoddam generale, tamen timor est
passio specialis. (Ia-IIae q. 41 a. 2 ad 2)
Ad tertium dicendum quod timor nullo modo est in concupiscibili, non enim respicit
malum absolute, sed cum quadam difficultate vel arduitate, ut ei resisti vix possit.
Sed quia passiones irascibilis derivantur a passionibus concupiscibilis et ad eas
terminantur, ut supra dictum est; ideo timori attribuuntur ea quae sunt concupiscibilis.
Dicitur enim timor esse tristitia, inquantum obiectum, timoris est contristans, si
praesens fuerit, unde et philosophus dicit ibidem quod timor procedit ex phantasia
futuri mali corruptivi vel contristativi. Similiter et desiderium attribuitur a Damasceno
timori, quia, sicut spes oritur a desiderio boni ita timor ex fuga mali; fuga autem
mali oritur ex desiderio boni, ut ex supra dictis patet. (Ia-IIae q. 41 a. 2 ad 3)
Articulus 3.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod timor aliquis sit naturalis. Dicit enim Damascenus,
in III libro, quod est quidam timor naturalis, nolente anima dividi a corpore. (Ia-IIae q. 41 a. 3 arg. 1)
Praeterea, timor ex amore oritur, ut dictum est. Sed est aliquis amor naturalis, ut
Dionysius dicit, IV cap. de Div. Nom. Ergo etiam est aliquis timor naturalis. (Ia-IIae q. 41 a. 3 arg. 2)
Praeterea, timor opponitur spei, ut supra dictum est. Sed est aliqua spes naturae,
ut patet per id quod dicitur Rom. IV, de Abraham, quod contra spem naturae, in spem
gratiae credidit. Ergo etiam est aliquis timor naturae. (Ia-IIae q. 41 a. 3 arg. 3)
Sed contra, ea quae sunt naturalia, communiter inveniuntur in rebus animatis et inanimatis.
Sed timor non invenitur in rebus inanimatis. Ergo timor non est naturalis. (Ia-IIae q. 41 a. 3 s. c.)
Respondeo dicendum quod aliquis motus dicitur naturalis, quia ad ipsum inclinat natura.
Sed hoc contingit dupliciter. Uno modo, quod totum perficitur a natura, absque aliqua
operatione apprehensivae virtutis, sicut moveri sursum est motus naturalis ignis,
et augeri est motus naturalis animalium et plantarum. Alio modo dicitur motus naturalis,
ad quem natura inclinat, licet non perficiatur nisi per apprehensionem, quia, sicut
supra dictum est, motus cognitivae et appetitivae virtutis reducuntur in naturam,
sicut in principium primum. Et per hunc modum, etiam ipsi actus apprehensivae virtutis,
ut intelligere, sentire et memorari, et etiam motus appetitus animalis, quandoque
dicuntur naturales. Et per hunc modum potest dici timor naturalis. Et distinguitur
a timore non naturali, secundum diversitatem obiecti. Est enim, ut philosophus dicit
in II Rhetoric., timor de malo corruptivo, quod natura refugit propter naturale desiderium
essendi, et talis timor dicitur naturalis. Est iterum de malo contristativo, quod
non repugnat naturae, sed desiderio appetitus, et talis timor non est naturalis. Sicut
etiam supra amor, concupiscentia et delectatio distincta sunt per naturale et non
naturale. Sed secundum primam acceptionem naturalis, sciendum est quod quaedam de
passionibus animae quandoque dicuntur naturales, ut amor, desiderium et spes, aliae
vero naturales dici non possunt. Et hoc ideo, quia amor et odium, desiderium et fuga,
important inclinationem quandam ad prosequendum bonum et fugiendum malum; quae quidem
inclinatio pertinet etiam ad appetitum naturalem. Et ideo est amor quidam naturalis,
et desiderium vel spes potest quodammodo dici etiam in rebus naturalibus cognitione
carentibus. Sed aliae passiones animae important quosdam motus ad quos nullo modo
sufficit inclinatio naturalis. Vel quia de ratione harum passionum est sensus seu
cognitio, sicut dictum est quod apprehensio requiritur ad rationem delectationis et
doloris, unde quae carent cognitione, non possunt dici delectari vel dolere. Aut quia
huiusmodi motus sunt contra rationem inclinationis naturalis, puta quod desperatio
refugit bonum propter aliquam difficultatem; et timor refugit impugnationem mali contrarii,
ad quod est inclinatio naturalis. Et ideo huiusmodi passiones nullo modo attribuuntur
rebus inanimatis. (Ia-IIae q. 41 a. 3 co.)
Et per hoc patet responsio ad obiecta. (Ia-IIae q. 41 a. 3 ad arg.)
Articulus 4.
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter Damascenus assignet sex species
timoris, scilicet segnitiem, erubescentiam, verecundiam, admirationem, stuporem, agoniam.
Ut enim philosophus dicit, in II Rhetoric., timor est de malo contristativo. Ergo
species timoris debent respondere speciebus tristitiae. Sunt autem quatuor species
tristitiae, ut supra dictum est. Ergo solum debent esse quatuor species timoris, eis
correspondentes. (Ia-IIae q. 41 a. 4 arg. 1)
Praeterea, illud quod in actu nostro consistit, nostrae potestati subiicitur. Sed
timor est de malo quod excedit potestatem nostram, ut dictum est. Non ergo segnities
et erubescentia et verecundia, quae respiciunt operationem nostram, debent poni species
timoris. (Ia-IIae q. 41 a. 4 arg. 2)
Praeterea, timor est de futuro, ut dictum est. Sed verecundia est de turpi actu iam
commisso, ut Gregorius Nyssenus dicit. Ergo verecundia non est species timoris. (Ia-IIae q. 41 a. 4 arg. 3)
Praeterea, timor non est nisi de malo. Sed admiratio et stupor sunt de magno et insolito,
sive bono sive malo. Ergo admiratio et stupor non sunt species timoris. (Ia-IIae q. 41 a. 4 arg. 4)
Praeterea, philosophi ex admiratione sunt moti ad inquirendum veritatem, ut dicitur
in principio Metaphys. Timor autem non movet ad inquirendum, sed magis ad fugiendum.
Ergo admiratio non est species timoris. (Ia-IIae q. 41 a. 4 arg. 5)
Sed in contrarium sufficiat auctoritas Damasceni et Gregorii Nysseni. (Ia-IIae q. 41 a. 4 s. c.)
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, timor est de futuro malo quod excedit potestatem
timentis, ut scilicet ei resisti non possit. Sicut autem bonum hominis, ita et malum,
potest considerari vel in operatione ipsius, vel in exterioribus rebus. In operatione
autem ipsius hominis, potest duplex malum timeri. Primo quidem, labor gravans naturam.
Et sic causatur segnities, cum scilicet aliquis refugit operari, propter timorem excedentis
laboris. Secundo, turpitudo laedens opinionem. Et sic, si turpitudo timeatur in actu
committendo, est erubescentia, si autem sit de turpi iam facto, est verecundia. Malum
autem quod in exterioribus rebus consistit, triplici ratione potest excedere hominis
facultatem ad resistendum. Primo quidem, ratione suae magnitudinis, cum scilicet aliquis
considerat aliquod magnum malum, cuius exitum considerare non sufficit. Et sic est
admiratio. Secundo, ratione dissuetudinis, quia scilicet aliquod malum inconsuetum
nostrae considerationi offertur, et sic est magnum nostra reputatione. Et hoc modo
est stupor, qui causatur ex insolita imaginatione. Tertio modo, ratione improvisionis,
quia scilicet provideri non potest, sicut futura infortunia timentur. Et talis timor
dicitur agonia. (Ia-IIae q. 41 a. 4 co.)
Ad primum ergo dicendum quod illae species tristitiae quae supra positae sunt, non
accipiuntur secundum diversitatem obiecti, sed secundum effectus, et secundum quasdam
speciales rationes. Et ideo non oportet quod illae species tristitiae respondeant
istis speciebus timoris, quae accipiuntur secundum divisionem propriam obiecti ipsius
timoris. (Ia-IIae q. 41 a. 4 ad 1)
Ad secundum dicendum quod operatio secundum quod iam fit, subditur potestati operantis.
Sed aliquid circa operationem considerari potest facultatem operantis excedens, propter
quod aliquis refugit actionem. Et secundum hoc, segnities, erubescentia et verecundia
ponuntur species timoris. (Ia-IIae q. 41 a. 4 ad 2)
Ad tertium dicendum quod de actu praeterito potest timeri convitium vel opprobrium
futurum. Et secundum hoc, verecundia est species timoris. (Ia-IIae q. 41 a. 4 ad 3)
Ad quartum dicendum quod non quaelibet admiratio et stupor sunt species timoris, sed
admiratio quae est de magno malo, et stupor qui est de malo insolito. Vel potest dici
quod, sicut segnities refugit laborem exterioris operationis, ita admiratio et stupor
refugiunt difficultatem considerationis rei magnae et insolitae, sive sit bona sive
mala, ut hoc modo se habeat admiratio et stupor ad actum intellectus, sicut segnities
ad exteriorem actum. (Ia-IIae q. 41 a. 4 ad 4)
Ad quintum dicendum quod admirans refugit in praesenti dare iudicium de eo quod miratur,
timens defectum, sed in futurum inquirit. Stupens autem timet et in praesenti iudicare,
et in futuro inquirere. Unde admiratio est principium philosophandi, sed stupor est
philosophicae considerationis impedimentum. (Ia-IIae q. 41 a. 4 ad 5)