Deze Quaestio is niet beschikbaar in Nederlandse vertaling
Prooemium
Deinde considerandum est de passionum differentia ad invicem. Et circa hoc quaeruntur
quatuor. Primo, utrum passiones quae sunt in concupiscibili, sint diversae ab his
quae sunt in irascibili. Secundo, utrum contrarietas passionum irascibili sit secundum
contrarietatem boni et mali. Tertio, utrum sit aliqua passio non habens contrarium.
Quarto, utrum sint aliquae passiones differentes specie, in eadem potentia, non contrariae
ad invicem. (Ia-IIae q. 23 pr.)
Articulus 1.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod passiones eaedem sint in irascibili et in concupiscibili.
Dicit enim philosophus, in II Ethic., quod passiones animae sunt quas sequitur gaudium
et tristitia. Sed gaudium et tristitia sunt in concupiscibili. Ergo omnes passiones
sunt in concupiscibili. Non ergo sunt aliae in irascibili, et aliae in concupiscibili. (Ia-IIae q. 23 a. 1 arg. 1)
Praeterea, Matth. XIII, super illud, simile est regnum caelorum fermento etc., dicit
Glossa Hieronymi, in ratione possideamus prudentiam, in irascibili odium vitiorum,
in concupiscibili desiderium virtutum. Sed odium est in concupiscibili, sicut et amor,
cui contrariatur, ut dicitur in II Topic. Ergo eadem passio est in concupiscibili
et irascibili. (Ia-IIae q. 23 a. 1 arg. 2)
Praeterea, passiones et actus differunt specie secundum obiecta. Sed passionum irascibilis
et concupiscibilis eadem obiecta sunt, scilicet bonum et malum. Ergo eaedem sunt passiones
irascibilis et concupiscibilis. (Ia-IIae q. 23 a. 1 arg. 3)
Sed contra, diversarum potentiarum actus sunt specie diversi, sicut videre et audire.
Sed irascibilis et concupiscibilis sunt duae potentiae dividentes appetitum sensitivum,
ut in primo dictum est. Ergo, cum passiones sint motus appetitus sensitivi, ut supra
dictum est, passiones quae sunt in irascibili, erunt aliae secundum speciem a passionibus
quae sunt in concupiscibili. (Ia-IIae q. 23 a. 1 s. c.)
Respondeo dicendum quod passiones quae sunt in irascibili et in concupiscibili, differunt
specie. Cum enim diversae potentiae habeant diversa obiecta, ut in primo dictum est,
necesse est quod passiones diversarum potentiarum ad diversa obiecta referantur. Unde
multo magis passiones diversarum potentiarum specie differunt, maior enim differentia
obiecti requiritur ad diversificandam speciem potentiarum, quam ad diversificandam
speciem passionum vel actuum. Sicut enim in naturalibus diversitas generis consequitur
diversitatem potentiae materiae, diversitas autem speciei diversitatem formae in eadem
materia; ita in actibus animae, actus ad diversas potentias pertinentes, sunt non
solum specie, sed etiam genere diversi; actus autem vel passiones respicientes diversa
obiecta specialia comprehensa sub uno communi obiecto unius potentiae, differunt sicut
species illius generis. Ad cognoscendum ergo quae passiones sint in irascibili, et
quae in concupiscibili, oportet assumere obiectum utriusque potentiae. Dictum est
autem in primo quod obiectum potentiae concupiscibilis est bonum vel malum sensibile
simpliciter acceptum, quod est delectabile vel dolorosum. Sed quia necesse est quod
interdum anima difficultatem vel pugnam patiatur in adipiscendo aliquod huiusmodi
bonum, vel fugiendo aliquod huiusmodi malum, inquantum hoc est quodammodo elevatum
supra facilem potestatem animalis; ideo ipsum bonum vel malum, secundum quod habet
rationem ardui vel difficilis, est obiectum irascibilis. Quaecumque ergo passiones
respiciunt absolute bonum vel malum, pertinent ad concupiscibilem; ut gaudium, tristitia,
amor, odium, et similia. Quaecumque vero passiones respiciunt bonum vel malum sub
ratione ardui, prout est aliquid adipiscibile vel fugibile cum aliqua difficultate,
pertinent ad irascibilem; ut audacia, timor, spes, et huiusmodi. (Ia-IIae q. 23 a. 1 co.)
Ad primum ergo dicendum quod, sicut in primo dictum est, ad hoc vis irascibilis data
est animalibus, ut tollantur impedimenta quibus concupiscibilis in suum obiectum tendere
prohibetur, vel propter difficultatem boni adipiscendi, vel propter difficultatem
mali superandi. Et ideo passiones irascibilis omnes terminantur ad passiones concupiscibilis.
Et secundum hoc, etiam passiones quae sunt in irascibili, consequitur gaudium et tristitia,
quae sunt in concupiscibili. (Ia-IIae q. 23 a. 1 ad 1)
Ad secundum dicendum quod odium vitiorum attribuit Hieronymus irascibili, non propter
rationem odii, quae proprie competit concupiscibili; sed propter impugnationem, quae
pertinet ad irascibilem. (Ia-IIae q. 23 a. 1 ad 2)
Ad tertium dicendum quod bonum inquantum est delectabile, movet concupiscibilem. Sed
si bonum habeat quandam difficultatem ad adipiscendum, ex hoc ipso habet aliquid repugnans
concupiscibili. Et ideo necessarium fuit esse aliam potentiam quae in id tenderet.
Et eadem ratio est de malis. Et haec potentia est irascibilis. Unde ex consequenti
passiones concupiscibilis et irascibilis specie differunt. (Ia-IIae q. 23 a. 1 ad 3)
Articulus 2.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod contrarietas passionum irascibilis non sit
nisi secundum contrarietatem boni et mali. Passiones enim irascibilis ordinantur ad
passiones concupiscibilis, ut dictum est. Sed passiones concupiscibilis non contrariantur
nisi secundum contrarietatem boni et mali; sicut amor et odium, gaudium et tristitia.
Ergo nec passiones irascibilis. (Ia-IIae q. 23 a. 2 arg. 1)
Praeterea, passiones differunt secundum obiecta; sicut et motus secundum terminos.
Sed contrarietas non est in motibus nisi secundum contrarietatem terminorum, ut patet
in V Physic. Ergo neque in passionibus est contrarietas nisi secundum contrarietatem
obiectorum. Obiectum autem appetitus est bonum vel malum. Ergo in nulla potentia appetitiva
potest esse contrarietas passionum nisi secundum contrarietatem boni et mali. (Ia-IIae q. 23 a. 2 arg. 2)
Praeterea, omnis passio animae attenditur secundum accessum et recessum, ut Avicenna
dicit, in sexto de naturalibus. Sed accessus causatur ex ratione boni, recessus autem
ex ratione mali, quia sicut bonum est quod omnia appetunt, ut dicitur in I Ethic.,
ita malum est quod omnia fugiunt. Ergo contrarietas in passionibus animae non potest
esse nisi secundum bonum et malum. (Ia-IIae q. 23 a. 2 arg. 3)
Sed contra, timor et audacia sunt contraria, ut patet in III Ethic. sed timor et audacia
non differunt secundum bonum et malum, quia utrumque est respectu aliquorum malorum.
Ergo non omnis contrarietas passionum irascibilis est secundum contrarietatem boni
et mali. (Ia-IIae q. 23 a. 2 s. c.)
Respondeo dicendum quod passio quidam motus est, ut dicitur in III Physic. Unde oportet
contrarietatem passionum accipere secundum contrarietatem motuum vel mutationum. Est
autem duplex contrarietas in mutationibus vel motibus, ut dicitur in V Physic. Una
quidem secundum accessum et recessum ab eodem termino, quae quidem contrarietas est
proprie mutationum, idest generationis, quae est mutatio ad esse, et corruptionis,
quae est mutatio ab esse. Alia autem secundum contrarietatem terminorum, quae proprie
est contrarietas motuum, sicut dealbatio, quae est motus a nigro in album, opponitur
denigrationi, quae est motus ab albo in nigrum. Sic igitur in passionibus animae duplex
contrarietas invenitur, una quidem secundum contrarietatem obiectorum, scilicet boni
et mali; alia vero secundum accessum et recessum ab eodem termino. In passionibus
quidem concupiscibilis invenitur prima contrarietas tantum, quae scilicet est secundum
obiecta, in passionibus autem irascibilis invenitur utraque. Cuius ratio est quia
obiectum concupiscibilis, ut supra dictum est, est bonum vel malum sensibile absolute.
Bonum autem, inquantum bonum, non potest esse terminus ut a quo, sed solum ut ad quem,
quia nihil refugit bonum inquantum bonum, sed omnia appetunt ipsum. Similiter nihil
appetit malum inquantum huiusmodi, sed omnia fugiunt ipsum, et propter hoc, malum
non habet rationem termini ad quem, sed solum termini a quo. Sic igitur omnis passio
concupiscibilis respectu boni, est ut in ipsum, sicut amor, desiderium et gaudium,
omnis vero passio eius respectu mali, est ut ab ipso, sicut odium, fuga seu abominatio,
et tristitia. Unde in passionibus concupiscibilis non potest esse contrarietas secundum
accessum et recessum ab eodem obiecto. Sed obiectum irascibilis est sensibile bonum
vel malum, non quidem absolute, sed sub ratione difficultatis vel arduitatis, ut supra
dictum est. Bonum autem arduum sive difficile habet rationem ut in ipsum tendatur,
inquantum est bonum, quod pertinet ad passionem spei; et ut ab ipso recedatur, inquantum
est arduum vel difficile, quod pertinet ad passionem desperationis. Similiter malum
arduum habet rationem ut vitetur, inquantum est malum, et hoc pertinet ad passionem
timoris, habet etiam rationem ut in ipsum tendatur, sicut in quoddam arduum, per quod
scilicet aliquid evadit subiectionem mali, et sic tendit in ipsum audacia. Invenitur
ergo in passionibus irascibilis contrarietas secundum contrarietatem boni et mali,
sicut inter spem et timorem, et iterum secundum accessum et recessum ab eodem termino,
sicut inter audaciam et timorem. (Ia-IIae q. 23 a. 2 co.)
Et per hoc patet responsio ad obiecta. (Ia-IIae q. 23 a. 2 ad arg.)
Articulus 3.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod omnis passio animae habeat aliquid contrarium.
Omnis enim passio animae vel est in irascibili vel in concupiscibili, sicut supra
dictum est. Sed utraeque passiones habent contrarietatem suo modo. Ergo omnis passio
animae habet contrarium. (Ia-IIae q. 23 a. 3 arg. 1)
Praeterea, omnis passio animae habet vel bonum vel malum pro obiecto, quae sunt obiecta
universaliter appetitivae partis. Sed passioni cuius obiectum est bonum, opponitur
passio cuius obiectum est malum. Ergo omnis passio habet contrarium. (Ia-IIae q. 23 a. 3 arg. 2)
Praeterea, omnis passio animae est secundum accessum vel secundum recessum, ut dictum
est. Sed cuilibet accessui contrariatur recessus, et e converso. Ergo omnis passio
animae habet contrarium. (Ia-IIae q. 23 a. 3 arg. 3)
Sed contra, ira est quaedam passio animae. Sed nulla passio ponitur contraria irae,
ut patet in IV Ethic. Ergo non omnis passio habet contrarium. (Ia-IIae q. 23 a. 3 s. c.)
Respondeo dicendum quod singulare est in passione irae, quod non potest habere contrarium,
neque secundum accessum et recessum, neque secundum contrarietatem boni et mali. Causatur
enim ira ex malo difficili iam iniacente. Ad cuius praesentiam, necesse est quod aut
appetitus succumbat, et sic non exit terminos tristitiae, quae est passio concupiscibilis,
aut habet motum ad invadendum malum laesivum, quod pertinet ad iram. Motum autem ad
fugiendum habere non potest, quia iam malum ponitur praesens vel praeteritum. Et sic
motui irae non contrariatur aliqua passio secundum contrarietatem accessus et recessus.
Similiter etiam nec secundum contrarietatem boni et mali. Quia malo iam iniacenti
opponitur bonum iam adeptum, quod iam non potest habere rationem ardui vel difficilis.
Nec post adeptionem boni remanet alius motus, nisi quietatio appetitus in bono adepto,
quae pertinet ad gaudium, quod est passio concupiscibilis. Unde motus irae non potest
habere aliquem motum animae contrarium, sed solummodo opponitur ei cessatio a motu,
sicut philosophus dicit, in sua rhetorica, quod mitescere opponitur ei quod est irasci,
quod non est oppositum contrarie, sed negative vel privative. (Ia-IIae q. 23 a. 3 co.)
Et per hoc patet responsio ad obiecta. (Ia-IIae q. 23 a. 3 ad arg.)
Articulus 4.
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod non possint in aliqua potentia esse passiones
specie differentes, et non contrariae ad invicem. Passiones enim animae differunt
secundum obiecta. Obiecta autem passionum animae sunt bonum et malum, secundum quorum
differentiam passiones habent contrarietatem. Ergo nullae passiones eiusdem potentiae,
non habentes contrarietatem ad invicem, differunt specie. (Ia-IIae q. 23 a. 4 arg. 1)
Praeterea, differentia speciei est differentia secundum formam. Sed omnis differentia
secundum formam, est secundum aliquam contrarietatem, ut dicitur in X Metaphys. Ergo
passiones eiusdem potentiae quae non sunt contrariae, non differunt specie. (Ia-IIae q. 23 a. 4 arg. 2)
Praeterea, cum omnis passio animae consistat in accessu vel recessu ad bonum vel ad
malum, necesse videtur quod omnis differentia passionum animae sit vel secundum differentiam
boni et mali; vel secundum differentiam accessus et recessus; vel secundum maiorem
vel minorem accessum aut recessum. Sed primae duae differentiae inducunt contrarietatem
in passionibus animae, ut dictum est. Tertia autem differentia non diversificat speciem,
quia sic essent infinitae species passionum animae. Ergo non potest esse quod passiones
eiusdem potentiae animae differant specie, et non sint contrariae. (Ia-IIae q. 23 a. 4 arg. 3)
Sed contra, amor et gaudium differunt specie, et sunt in concupiscibili. Nec tamen
contrariantur ad invicem, quin potius unum est causa alterius. Ergo sunt aliquae passiones
eiusdem potentiae quae differunt specie, nec sunt contrariae. (Ia-IIae q. 23 a. 4 s. c.)
Respondeo dicendum quod passiones differunt secundum activa, quae sunt obiecta passionum
animae. Differentia autem activorum potest attendi dupliciter, uno modo, secundum
speciem vel naturam ipsorum activorum, sicut ignis differt ab aqua; alio modo, secundum
diversam virtutem activam. Diversitas autem activi vel motivi quantum ad virtutem
movendi, potest accipi in passionibus animae secundum similitudinem agentium naturalium.
Omne enim movens trahit quodammodo ad se patiens, vel a se repellit. Trahendo quidem
ad se, tria facit in ipso. Nam primo quidem, dat ei inclinationem vel aptitudinem
ut in ipsum tendat, sicut cum corpus leve, quod est sursum, dat levitatem corpori
generato, per quam habet inclinationem vel aptitudinem ad hoc quod sit sursum. Secundo,
si corpus generatum est extra locum proprium, dat ei moveri ad locum. Tertio, dat
ei quiescere, in locum cum pervenerit, quia ex eadem causa aliquid quiescit in loco,
per quam movebatur ad locum. Et similiter intelligendum est de causa repulsionis.
In motibus autem appetitivae partis, bonum habet quasi virtutem attractivam, malum
autem virtutem repulsivam. Bonum ergo primo quidem in potentia appetitiva causat quandam
inclinationem, seu aptitudinem, seu connaturalitatem ad bonum, quod pertinet ad passionem
amoris. Cui per contrarium respondet odium, ex parte mali. Secundo, si bonum sit nondum
habitum, dat ei motum ad assequendum bonum amatum, et hoc pertinet ad passionem desiderii
vel concupiscentiae. Et ex opposito, ex parte mali, est fuga vel abominatio. Tertio,
cum adeptum fuerit bonum, dat appetitus quietationem quandam in ipso bono adepto,
et hoc pertinet ad delectationem vel gaudium. Cui opponitur ex parte mali dolor vel
tristitia. In passionibus autem irascibilis, praesupponitur quidem aptitudo vel inclinatio
ad prosequendum bonum vel fugiendum malum, ex concupiscibili, quae absolute respicit
bonum vel malum. Et respectu boni nondum adepti, est spes et desperatio. Respectu
autem mali nondum iniacentis, est timor et audacia. Respectu autem boni adepti, non
est aliqua passio in irascibili, quia iam non habet rationem ardui, ut supra dictum
est. Sed ex malo iam iniacenti, sequitur passio irae. Sic igitur patet quod in concupiscibili
sunt tres coniugationes passionum, scilicet amor et odium, desiderium et fuga gaudium
et tristitia. Similiter in irascibili sunt tres, scilicet spes et desperatio, timor
et audacia, et ira, cui nulla passio opponitur. Sunt ergo omnes passiones specie differentes
undecim, sex quidem in concupiscibili, et quinque in irascibili; sub quibus omnes
animae passiones continentur. (Ia-IIae q. 23 a. 4 co.)
Et per hoc patet responsio ad obiecta. (Ia-IIae q. 23 a. 4 ad arg.)