Deze Quaestio is niet beschikbaar in Nederlandse vertaling
Prooemium
Deinde considerandum est de bonitate et malitia delectationum. Et circa hoc quaeruntur
quatuor. Primo, utrum omnis delectatio sit mala. Secundo, dato quod non, utrum omnis
delectatio sit bona. Tertio, utrum aliqua delectatio sit optimum. Quarto, utrum delectatio
sit mensura vel regula secundum quam iudicetur bonum vel malum in moralibus. (Ia-IIae q. 34 pr.)
Articulus 1.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod omnis delectatio sit mala. Illud enim quod
corrumpit prudentiam, et impedit rationis usum, videtur esse secundum se malum, quia
bonum hominis est secundum rationem esse, ut Dionysius dicit, in IV cap. de Div. Nom.
Sed delectatio corrumpit prudentiam, et impedit rationis usum, et tanto magis, quanto
delectationes sunt maiores. Unde in delectationibus venereis, quae sunt maximae, impossibile
est aliquid intelligere, ut dicitur in VII Ethic. Et Hieronymus etiam dicit, super
Matth., quod illo tempore quo coniugales actus geruntur, praesentia sancti spiritus
non dabitur, etiam si propheta esse videatur qui officio generationis obsequitur.
Ergo delectatio est secundum se malum. Ergo omnis delectatio mala. (Ia-IIae q. 34 a. 1 arg. 1)
Praeterea, illud quod fugit virtuosus, et prosequitur deficiens a virtute, videtur
esse secundum se malum, et fugiendum, quia, ut dicitur in X Ethic., virtuosus est
quasi mensura et regula humanorum actuum; et apostolus dicit, I ad Cor. II, spiritualis
iudicat omnia. Sed pueri et bestiae, in quibus non est virtus, prosequuntur delectationes,
fugit autem eas temperatus. Ergo delectationes secundum se sunt malae, et fugiendae. (Ia-IIae q. 34 a. 1 arg. 2)
Praeterea, virtus et ars sunt circa difficile et bonum, ut dicitur in II Ethic. Sed
nulla ars ordinata est ad delectationem. Ergo delectatio non est aliquid bonum. (Ia-IIae q. 34 a. 1 arg. 3)
Sed contra est quod in Psalmo XXXVI, dicitur, delectare in domino. Cum igitur ad nihil
mali auctoritas divina inducat, videtur quod non omnis delectatio sit mala. (Ia-IIae q. 34 a. 1 s. c.)
Respondeo dicendum quod, sicut dicitur in X Ethic., aliqui posuerunt omnes delectationes
esse malas. Cuius ratio videtur fuisse, quia intentionem suam referebant ad solas
delectationes sensibiles et corporales, quae sunt magis manifestae, nam et in ceteris
intelligibilia a sensibilibus antiqui philosophi non distinguebant, nec intellectum
a sensu, ut dicitur in libro de anima. Delectationes autem corporales ut dicitur in
libro de anima. Delectationes autem corporales arbitrabantur dicendum omnes esse malas,
ut sic homines, qui ad delectationes immoderatas sunt proni, a delectationibus se
retrahentes, ad medium virtutis perveniant. Sed haec existimatio non fuit conveniens.
Cum enim nullus possit vivere sine aliqua sensibili et corporali delectatione, si
illi qui docent omnes delectationes esse malas, deprehendantur aliquas delectationes
suscipere; magis homines ad delectationes erunt proclives exemplo operum, verborum
doctrina praetermissa. In operationibus enim et passionibus humanis, in quibus experientia
plurimum valet, magis movent exempla quam verba. Dicendum est ergo aliquas delectationes
esse bonas, et aliquas esse malas. Est enim delectatio quies appetitivae virtutis
in aliquo bono amato, et consequens aliquam operationem. Unde huius ratio duplex accipi
potest. Una quidem ex parte boni in quo aliquis quiescens delectatur. Bonum enim et
malum in moralibus dicitur secundum quod convenit rationi vel discordat ab ea, ut
supra dictum est, sicut in rebus naturalibus aliquid dicitur naturale ex eo quod naturae
convenit, innaturale vero ex eo quod est a natura discordans. Sicut igitur in naturalibus
est quaedam quies naturalis, quae scilicet est in eo quod convenit naturae, ut cum
grave quiescit deorsum; et quaedam innaturalis, quae est in eo quod repugnat naturae,
sicut cum grave quiescit sursum, ita et in moralibus est quaedam delectatio bona,
secundum quod appetitus superior aut inferior requiescit in eo quod convenit rationi;
et quaedam mala, ex eo quod quiescit in eo quod a ratione discordat, et a lege Dei.
Alia ratio accipi potest ex parte operationum, quarum quaedam sunt bonae, et quaedam
malae. Operationibus autem magis sunt affines delectationes, quae sunt eis coniunctae,
quam concupiscentiae, quae tempore eas praecedunt. Unde, cum concupiscentiae bonarum
operationum sint bonae, malarum vero malae; multo magis delectationes bonarum operationum
sunt bonae, malarum vero malae. (Ia-IIae q. 34 a. 1 co.)
Ad primum ergo dicendum quod, sicut supra dictum est, delectationes quae sunt de actu
rationis, non impediunt rationem, neque corrumpunt prudentiam; sed delectationes extraneae,
cuiusmodi sunt delectationes corporales. Quae quidem rationis usum impediunt, sicut
supra dictum est, et per contrarietatem appetitus, qui quiescit in eo quod repugnat
rationi, et ex hoc habet delectatio quod sit moraliter mala, vel secundum quandam
ligationem rationis, sicut in concubitu coniugali delectatio, quamvis sit in eo quod
convenit rationi, tamen impedit rationis usum, propter corporalem transmutationem
adiunctam. Sed ex hoc non consequitur malitiam moralem, sicut nec somnus quo ligatur
usus rationis, moraliter est malus, si sit secundum rationem receptus, nam et ipsa
ratio hoc habet, ut quandoque rationis usus intercipiatur. Dicimus tamen quod huiusmodi
ligamentum rationis ex delectatione in actu coniugali, etsi non habeat malitiam moralem,
quia non est peccatum mortale nec veniale; provenit tamen ex quadam morali malitia,
scilicet ex peccato primi parentis, nam hoc in statu innocentiae non erat, ut patet
ex his quae in primo dicta sunt. (Ia-IIae q. 34 a. 1 ad 1)
Ad secundum dicendum quod temperatus non fugit omnes delectationes, sed immoderatas,
et rationi non convenientes. Quod autem pueri et bestiae delectationes prosequantur,
non ostendit eas universaliter esse malas, quia in eis est naturalis appetitus a Deo,
qui movetur in id quod est eis conveniens. (Ia-IIae q. 34 a. 1 ad 2)
Ad tertium dicendum quod non omnis boni est ars, sed exteriorum factibilium, ut infra
dicetur. Circa operationes autem et passiones quae sunt in nobis, magis est prudentia
et virtus quam ars. Et tamen aliqua ars est factiva delectationis; scilicet pulmentaria
et pigmentaria, ut dicitur in VII Ethic. (Ia-IIae q. 34 a. 1 ad 3)
Articulus 2.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod omnis delectatio sit bona. Sicut enim in
primo dictum est, bonum in tria dividitur, scilicet honestum, utile et delectabile.
Sed honestum omne est bonum; et similiter omne utile. Ergo et omnis delectatio est
bona. (Ia-IIae q. 34 a. 2 arg. 1)
Praeterea, illud est per se bonum, quod non quaeritur propter aliud, ut dicitur in
I Ethic. Sed delectatio non quaeritur propter aliud, ridiculum enim videtur ab aliquo
quaerere quare vult delectari. Ergo delectatio est per se bonum. Sed quod per se praedicatur
de aliquo, universaliter praedicatur de eo. Ergo omnis delectatio est bona. (Ia-IIae q. 34 a. 2 arg. 2)
Praeterea, id quod ab omnibus desideratur, videtur esse per se bonum, nam bonum est
quod omnia appetunt, ut dicitur in I Ethic. Sed omnes appetunt aliquam delectationem,
etiam pueri et bestiae. Ergo delectatio est secundum se bonum. Omnis ergo delectatio
est bona. (Ia-IIae q. 34 a. 2 arg. 3)
Sed contra est quod dicitur Prov. II, qui laetantur cum malefecerint, et exultant
in rebus pessimis. (Ia-IIae q. 34 a. 2 s. c.)
Respondeo dicendum quod, sicut aliqui Stoicorum posuerunt omnes delectationes esse
malas, ita Epicurei posuerunt delectationem secundum se esse bonum, et per consequens
delectationes omnes esse bonas. Qui ex hoc decepti esse videntur, quod non distinguebant
inter id quod est bonum simpliciter, et id quod est bonum quoad hunc. Simpliciter
quidem bonum est quod secundum se bonum est. Contingit autem quod non est secundum
se bonum, esse huic bonum, dupliciter. Uno modo, quia est ei conveniens secundum dispositionem
in qua nunc est, quae tamen non est naturalis, sicut leproso bonum est quandoque comedere
aliqua venenosa, quae non sunt simpliciter convenientia complexioni humanae. Alio
modo, quia id quod non est conveniens, aestimatur ut conveniens. Et quia delectatio
est quies appetitus in bono, si sit bonum simpliciter illud in quo quiescit appetitus,
erit simpliciter delectatio, et simpliciter bona. Si autem non sit bonum simpliciter,
sed quoad hunc, tunc nec delectatio est simpliciter, sed huic, nec simpliciter est
bona, sed bona secundum quid, vel apparens bona. (Ia-IIae q. 34 a. 2 co.)
Ad primum ergo dicendum quod honestum et utile dicuntur secundum rationem, et ideo
nihil est honestum vel utile, quod non sit bonum. Delectabile autem dicitur secundum
appetitum, qui quandoque in illud tendit quod non est conveniens rationi. Et ideo
non omne delectabile est bonum bonitate morali, quae attenditur secundum rationem. (Ia-IIae q. 34 a. 2 ad 1)
Ad secundum dicendum quod ideo delectatio non quaeritur propter aliud, quia est quies
in fine. Finem autem contingit esse bonum et malum quamvis nunquam sit finis nisi
secundum quod est bonum quoad hunc. Ita etiam est de delectatione. (Ia-IIae q. 34 a. 2 ad 2)
Ad tertium dicendum quod hoc modo omnia appetunt delectationem, sicut et bonum, cum
delectatio sit quies appetitus in bono. Sed sicut contingit non omne bonum quod appetitur,
esse per se et vere bonum; ita non omnis delectatio est per se et vere bona. (Ia-IIae q. 34 a. 2 ad 3)
Articulus 3.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod nulla delectatio sit optimum. Nulla enim generatio
est optimum, nam generatio non potest esse ultimus finis. Sed delectatio consequitur
generationem, nam ex eo quod aliquid constituitur in suam naturam, delectatur, ut
supra dictum est. Ergo nulla delectatio potest esse optimum. (Ia-IIae q. 34 a. 3 arg. 1)
Praeterea, illud quod est optimum, nullo addito potest fieri melius. Sed delectatio
aliquo addito fit melior, est enim melior delectatio cum virtute quam sine virtute.
Ergo delectatio non est optimum. (Ia-IIae q. 34 a. 3 arg. 2)
Praeterea, id quod est optimum, est universaliter bonum, sicut per se bonum existens,
nam quod est per se, est prius et potius eo quod est per accidens. Sed delectatio
non est universaliter bonum, ut dictum est. Ergo delectatio non est optimum. (Ia-IIae q. 34 a. 3 arg. 3)
Sed contra beatitudo est optimum, cum sit finis humanae vitae. Sed beatitudo non est
sine delectatione, dicitur enim in Psalmo XV, adimplebis me laetitia cum vultu tuo;
delectationes in dextera tua usque in finem. (Ia-IIae q. 34 a. 3 s. c.)
Respondeo dicendum quod Plato non posuit omnes delectationes esse malas, sicut Stoici;
neque omnes esse bonas, sicut Epicurei; sed quasdam esse bonas, et quasdam esse malas;
ita tamen quod nulla sit summum bonum, vel optimum. Sed quantum ex eius rationibus
datur intelligi, in duobus deficit. In uno quidem quia, cum videret delectationes
sensibiles et corporales in quodam motu et generatione consistere, sicut patet in
repletione ciborum et huiusmodi; aestimavit omnes delectationes consequi generationem
et motum. Unde, cum generatio et motus sint actus imperfecti, sequeretur quod delectatio
non haberet rationem ultimae perfectionis. Sed hoc manifeste apparet falsum in delectationibus
intellectualibus. Aliquis enim non solum delectatur in generatione scientiae, puta
cum addiscit aut miratur, sicut supra dictum est; sed etiam in contemplando secundum
scientiam iam acquisitam. Alio vero modo, quia dicebat optimum illud quod est simpliciter
summum bonum, quod scilicet est ipsum bonum quasi abstractum et non participatum,
sicut ipse Deus est summum bonum. Nos autem loquimur de optimo in rebus humanis. Optimum
autem in unaquaque re est ultimus finis. Finis autem, ut supra dictum est, dupliciter
dicitur, scilicet ipsa res, et usus rei; sicut finis avari est vel pecunia, vel possessio
pecuniae. Et secundum hoc, ultimus finis hominis dici potest vel ipse Deus, qui est
summum bonum simpliciter; vel fruitio ipsius, quae importat delectationem quandam
in ultimo fine. Et per hunc modum aliqua delectatio hominis potest dici optimum inter
bona humana. (Ia-IIae q. 34 a. 3 co.)
Ad primum ergo dicendum quod non omnis delectatio consequitur generationem; sed aliquae
delectationes consequuntur operationes perfectas, ut dictum est. Et ideo nihil prohibet
aliquam delectationem esse optimum, etsi non omnis sit talis. (Ia-IIae q. 34 a. 3 ad 1)
Ad secundum dicendum quod ratio illa procedit de optimo simpliciter, per cuius participationem
omnia sunt bona, unde ex nullius additione fit melius. Sed in aliis bonis universaliter
verum est quod quodlibet bonum ex additione alterius fit melius. Quamvis posset dici
quod delectatio non est aliquid extraneum ab operatione virtutis, sed concomitans
ipsam, ut in I Ethic. dicitur. (Ia-IIae q. 34 a. 3 ad 2)
Ad tertium dicendum quod delectatio non habet quod sit optimum ex hoc quod est delectatio,
sed ex hoc quod est perfecta quies in optimo. Unde non oportet quod omnis delectatio
sit optima, aut etiam bona. Sicut aliqua scientia est optima, non tamen omnis. (Ia-IIae q. 34 a. 3 ad 3)
Articulus 4.
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod delectatio non sit mensura vel regula boni
et mali moralis. Omnia enim mensurantur primo sui generis, ut dicitur in X Metaphys.
Sed delectatio non est primum in genere moralium, sed praecedunt ipsam amor et desiderium.
Non ergo est regula bonitatis et malitiae in moralibus. (Ia-IIae q. 34 a. 4 arg. 1)
Praeterea, mensuram et regulam oportet esse uniformem, et ideo motus qui est maxime
uniformis, est mensura et regula omnium motuum, ut dicitur in X Metaphys. Sed delectatio
est varia et multiformis, cum quaedam earum sint bonae, et quaedam malae. Ergo delectatio
non est mensura et regula moralium. (Ia-IIae q. 34 a. 4 arg. 2)
Praeterea, certius iudicium sumitur de effectu per causam, quam e converso. Sed bonitas
vel malitia operationis est causa bonitatis vel malitiae delectationis, quia bonae
delectationes sunt quae consequuntur bonas operationes, malae autem quae malas, ut
dicitur in X Ethic. Ergo delectationes non sunt regula et mensura bonitatis et malitiae
in moralibus. (Ia-IIae q. 34 a. 4 arg. 3)
Sed contra est quod Augustinus dicit, super illud Psalmi VII, scrutans corda et renes
Deus, finis curae et cogitationis est delectatio ad quam quis nititur pervenire. Et
philosophus dicit, in VII Ethic., quod delectatio est finis architecton, idest principalis,
ad quem respicientes, unumquodque hoc quidem malum, hoc autem bonum simpliciter dicimus. (Ia-IIae q. 34 a. 4 s. c.)
Respondeo dicendum quod bonitas vel malitia moralis principaliter in voluntate consistit,
ut supra dictum est. Utrum autem voluntas sit bona vel mala, praecipue ex fine cognoscitur.
Id autem habetur pro fine, in quo voluntas quiescit. Quies autem voluntatis, et cuiuslibet
appetitus, in bono, est delectatio. Et ideo secundum delectationem voluntatis humanae,
praecipue iudicatur homo bonus vel malus; est enim bonus et virtuosus qui gaudet in
operibus virtutum; malus autem qui in operibus malis. Delectationes autem appetitus
sensitivi non sunt regula bonitatis vel malitiae moralis, nam cibus communiter delectabilis
est secundum appetitum sensitivum, bonis et malis. Sed voluntas bonorum delectatur
in eis secundum convenientiam rationis, quam non curat voluntas malorum. (Ia-IIae q. 34 a. 4 co.)
Ad primum ergo dicendum quod amor et desiderium sunt priora delectatione in via generationis.
Sed delectatio est prior secundum rationem finis, qui in operabilibus habet rationem
principii, a quo maxime sumitur iudicium, sicut a regula vel mensura. (Ia-IIae q. 34 a. 4 ad 1)
Ad secundum dicendum quod omnis delectatio in hoc est uniformis, quod est quies in
aliquo bono, et secundum hoc potest esse regula vel mensura. Nam ille bonus est cuius
voluntas quiescit in vero bono; malus autem, cuius voluntas quiescit in malo. (Ia-IIae q. 34 a. 4 ad 2)
Ad tertium dicendum quod, cum delectatio perficiat operationem per modum finis, ut
supra dictum est; non potest esse operatio perfecte bona, nisi etiam adsit delectatio
in bono, nam bonitas rei dependet ex fine. Et sic quodammodo bonitas delectationis
est causa bonitas in operatione. (Ia-IIae q. 34 a. 4 ad 3)