Deze Quaestio is niet beschikbaar in Nederlandse vertaling
Prooemium
Deinde considerandum est de concupiscentia. Et circa hoc quaeruntur quatuor. Primo,
utrum concupiscentia sit in appetitu sensitivo tantum. Secundo, utrum concupiscentia
sit passio specialis. Tertio, utrum sint aliquae concupiscentiae naturales, et aliquae
non naturales. Quarto, utrum concupiscentia sit infinita. (Ia-IIae q. 30 pr.)
Articulus 1.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod concupiscentia non solum sit in appetitu sensitivo.
Est enim quaedam concupiscentia sapientiae, ut dicitur Sap. VI, concupiscentia sapientiae
deducit ad regnum perpetuum. Sed appetitus sensitivus non potest ferri in sapientiam.
Ergo concupiscentia non est in solo appetitu sensitivo. (Ia-IIae q. 30 a. 1 arg. 1)
Praeterea, desiderium mandatorum Dei non est in appetitu sensitivo, immo apostolus
dicit, Rom. VII, non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Sed desiderium mandatorum
Dei sub concupiscentia cadit, secundum illud Psalmi CXVIII, concupivit anima mea desiderare
iustificationes tuas. Ergo concupiscentia non est solum in appetitu sensitivo. (Ia-IIae q. 30 a. 1 arg. 2)
Praeterea, cuilibet potentiae est concupiscibile proprium bonum. Ergo concupiscentia
est in qualibet potentiae animae, et non solum in appetitu sensitivo. (Ia-IIae q. 30 a. 1 arg. 3)
Sed contra est quod Damascenus dicit, quod irrationale obediens et persuasibile rationi,
dividitur in concupiscentiam et iram. Haec autem est irrationalis pars animae, passiva
et appetitiva. Ergo concupiscentia est in appetitu sensitivo. (Ia-IIae q. 30 a. 1 s. c.)
Respondeo dicendum quod, sicut philosophus dicit in I Rhetoric., concupiscentia est
appetitus delectabilis. Est autem duplex delectatio, ut infra dicetur, una quae est
in bono intelligibili, quod est bonum rationis; alia quae est in bono secundum sensum.
Prima quidem delectatio videtur esse animae tantum. Secunda autem est animae et corporis,
quia sensus est virtus in organo corporeo; unde et bonum secundum sensum est bonum
totius coniuncti. Talis autem delectationis appetitus videtur esse concupiscentia,
quae simul pertineat et ad animam et ad corpus, ut ipsum nomen concupiscentiae sonat.
Unde concupiscentia, proprie loquendo, est in appetitu sensitivo; et in vi concupiscibili,
quae ab ea denominatur. (Ia-IIae q. 30 a. 1 co.)
Ad primum ergo dicendum quod appetitus sapientiae, vel aliorum spiritualium bonorum,
interdum concupiscentia nominatur, vel propter similitudinem quandam, vel propter
intensionem appetitus superioris partis, ex quo fit redundantia in inferiorem appetitum,
ut simul etiam ipse inferior appetitus suo modo tendat in spirituale bonum consequens
appetitum superiorem, et etiam ipsum corpus spiritualibus deserviat; sicut in Psalmo
LXXXIII, dicitur, cor meum et caro mea exultaverunt in Deum vivum. (Ia-IIae q. 30 a. 1 ad 1)
Ad secundum dicendum quod desiderium magis pertinere potest, proprie loquendo, non
solum ad inferiorem appetitum, sed etiam ad superiorem. Non enim importat aliquam
consociationem in cupiendo, sicut concupiscentia; sed simplicem motum in rem desideratam. (Ia-IIae q. 30 a. 1 ad 2)
Ad tertium dicendum quod unicuique potentiae animae competit appetere proprium bonum
appetitu naturali, qui non sequitur apprehensionem. Sed appetere bonum appetitu animali,
qui sequitur apprehensionem, pertinet solum ad vim appetitivam. Appetere autem aliquid
sub ratione boni delectabilis secundum sensum, quod proprie est concupiscere, pertinet
ad vim concupiscibilem. (Ia-IIae q. 30 a. 1 ad 3)
Articulus 2.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod concupiscentia non sit passio specialis potentiae
concupiscibilis. Passiones enim distinguuntur secundum obiecta. Sed obiectum concupiscibilis
est delectabile secundum sensum; quod etiam est obiectum concupiscentiae, secundum
philosophum, in I Rhetoric. Ergo concupiscentia non est passio specialis in concupiscibili. (Ia-IIae q. 30 a. 2 arg. 1)
Praeterea, Augustinus dicit, in libro octoginta trium quaest., quod cupiditas est
amor rerum transeuntium, et sic ab amore non distinguitur. Omnes autem passiones speciales
ab invicem distinguuntur. Ergo concupiscentia non est passio specialis in concupiscibili. (Ia-IIae q. 30 a. 2 arg. 2)
Praeterea, cuilibet passioni concupiscibilis opponitur aliqua passio specialis in
concupiscibili, ut supra dictum est. Sed concupiscentiae non opponitur aliqua passio
specialis in concupiscibili. Dicit enim Damascenus quod expectatum bonum concupiscentiam
constituit, praesens vero laetitiam, similiter expectatum malum timorem, praesens
vero tristitiam, ex quo videtur quod, sicut tristitia contrariatur laetitiae, ita
timor contrariatur concupiscentiae. Timor autem non est in concupiscibili, sed in
irascibili. Non ergo concupiscentia est specialis passio in concupiscibili. (Ia-IIae q. 30 a. 2 arg. 3)
Sed contra est quod concupiscentia causatur ab amore, et tendit in delectationem,
quae sunt passiones concupiscibilis. Et sic distinguitur ab aliis passionibus concupiscibilis,
tanquam passio specialis. (Ia-IIae q. 30 a. 2 s. c.)
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, bonum delectabile secundum sensum est communiter
obiectum concupiscibilis. Unde secundum eius differentias, diversae passiones concupiscibilis
distinguuntur. Diversitas autem obiecti potest attendi vel secundum naturam ipsius
obiecti, vel secundum diversitatem in virtute agendi. Diversitas quidem obiecti activi
quae est secundum rei naturam, facit materialem differentiam passionum. Sed diversitas
quae est secundum virtutem activam, facit formalem differentiam passionum, secundum
quam passiones specie differunt. Est autem alia ratio virtutis motivae ipsius finis
vel boni, secundum quod est realiter praesens, et secundum quod est absens, nam secundum
quod est praesens, facit in seipso quiescere; secundum autem quod est absens, facit
ad seipsum moveri. Unde ipsum delectabile secundum sensum, inquantum appetitum sibi
adaptat quodammodo et conformat, causat amorem; inquantum vero absens attrahit ad
seipsum, causat concupiscentiam; inquantum vero praesens quietat in seipso, causat
delectationem. Sic ergo concupiscentia est passio differens specie et ab amore et
a delectatione. Sed concupiscere hoc delectabile vel illud, facit concupiscentias
diversas numero. (Ia-IIae q. 30 a. 2 co.)
Ad primum ergo dicendum quod bonum delectabile non est absolute obiectum concupiscentiae,
sed sub ratione absentis, sicut et sensibile sub ratione praeteriti, est obiectum
memoriae. Huiusmodi enim particulares conditiones diversificant speciem passionum,
vel etiam potentiarum sensitivae partis, quae respicit particularia. (Ia-IIae q. 30 a. 2 ad 1)
Ad secundum dicendum quod illa praedicatio est per causam, non per essentiam, non
enim cupiditas est per se amor, sed amoris effectus, vel aliter dicendum, quod Augustinus
accipit cupiditatem large pro quolibet motu appetitus qui potest esse respectu boni
futuri. Unde comprehendit sub se et amorem et spem. (Ia-IIae q. 30 a. 2 ad 2)
Ad tertium dicendum quod passio quae directe opponitur concupiscentiae, innominata
est, quae ita se habet ad malum, sicut concupiscentia ad bonum. Sed quia est mali
absentis sicut et timor, quandoque loco eius ponitur timor, sicut et quandoque cupiditas
loco spei. Quod enim est parvum bonum vel malum, quasi non reputatur, et ideo pro
omni motu appetitus in bonum vel in malum futurum, ponitur spes et timor, quae respiciunt
bonum vel malum arduum. (Ia-IIae q. 30 a. 2 ad 3)
Articulus 3.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod concupiscentiarum non sint quaedam naturales,
et quaedam non naturales. Concupiscentia enim pertinet ad appetitum animalem, ut dictum
est. Sed appetitus naturalis dividitur contra animalem. Ergo nulla concupiscentia
est naturalis. (Ia-IIae q. 30 a. 3 arg. 1)
Praeterea, diversitas materialis non facit diversitatem secundum speciem, sed solum
secundum numerum, quae quidem diversitas sub arte non cadit. Sed si quae sint concupiscentiae
naturales et non naturales, non differunt nisi secundum diversa concupiscibilia, quod
facit materialem differentiam, et secundum numerum tantum. Non ergo dividendae sunt
concupiscentiae per naturales et non naturales. (Ia-IIae q. 30 a. 3 arg. 2)
Praeterea, ratio contra naturam dividitur, ut patet in II Physic. Si igitur in homine
est aliqua concupiscentia non naturalis, oportet quod sit rationalis. Sed hoc esse
non potest, quia concupiscentia cum sit passio quaedam, pertinet ad appetitum sensitivum,
non autem ad voluntatem, quae est appetitus rationis. Non ergo sunt concupiscentiae
aliquae non naturales. (Ia-IIae q. 30 a. 3 arg. 3)
Sed contra est quod philosophus, in III Ethic. et in I Rhetoric., ponit quasdam concupiscentias
naturales, et quasdam non naturales. (Ia-IIae q. 30 a. 3 s. c.)
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, concupiscentia est appetitus boni delectabilis.
Dupliciter autem aliquid est delectabile. Uno modo, quia est conveniens naturae animalis,
sicut cibus, potus, et alia huiusmodi. Et huiusmodi concupiscentia delectabilis dicitur
naturalis. Alio modo aliquid est delectabile, quia est conveniens animali secundum
apprehensionem, sicut cum aliquis apprehendit aliquid ut bonum et conveniens, et per
consequens delectatur in ipso. Et huiusmodi delectabilis concupiscentia dicitur non
naturalis, et solet magis dici cupiditas. Primae ergo concupiscentiae, naturales,
communes sunt et hominibus et aliis animalibus, quia utrisque est aliquid conveniens
et delectabile secundum naturam. Et in his etiam omnes homines conveniunt, unde et
philosophus, in III Ethic., vocat eas communes et necessarias. Sed secundae concupiscentiae
sunt propriae hominum, quorum proprium est excogitare aliquid ut bonum et conveniens,
praeter id quod natura requirit. Unde et in I Rhetoric., philosophus dicit primas
concupiscentias esse irrationales, secundas vero cum ratione. Et quia diversi diversimode
ratiocinantur, ideo etiam secundae dicuntur, in III Ethic., propriae et appositae,
scilicet supra naturales. (Ia-IIae q. 30 a. 3 co.)
Ad primum ergo dicendum quod illud idem quod appetitur appetitu naturali, potest appeti
appetitu animali cum fuerit apprehensum. Et secundum hoc cibi et potus et huiusmodi,
quae appetuntur naturaliter, potest esse concupiscentia naturalis. (Ia-IIae q. 30 a. 3 ad 1)
Ad secundum dicendum quod diversitas concupiscentiarum naturalium a non naturalibus,
non est materialis tantum; sed etiam quodammodo formalis, inquantum procedit ex diversitate
obiecti activi. Obiectum autem appetitus est bonum apprehensum. Unde ad diversitatem
activi pertinet diversitas apprehensionis, prout scilicet apprehenditur aliquid ut
conveniens absoluta apprehensione, ex qua causantur concupiscentiae naturales, quas
philosophus in Rhetoric. vocat irrationales; et prout apprehenditur aliquid cum deliberatione,
ex quo causantur concupiscentiae non naturales, quae propter hoc in Rhetoric. dicuntur
cum ratione. (Ia-IIae q. 30 a. 3 ad 2)
Ad tertium dicendum quod in homine non solum est ratio universalis, quae pertinet
ad partem intellectivam; sed etiam ratio particularis, quae pertinet ad partem sensitivam,
ut in primo libro dictum est. Et secundum hoc, etiam concupiscentia quae est cum ratione,
potest ad appetitum sensitivum pertinere. Et praeterea appetitus sensitivus potest
etiam a ratione universali moveri, mediante imaginatione particulari. (Ia-IIae q. 30 a. 3 ad 3)
Articulus 4.
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod concupiscentia non sit infinita. Obiectum
enim concupiscentiae est bonum; quod habet rationem finis. Qui autem ponit infinitum,
excludit finem, ut dicitur in II Metaphys. Concupiscentia ergo non potest esse infinita. (Ia-IIae q. 30 a. 4 arg. 1)
Praeterea, concupiscentia est boni convenientis, cum procedat ex amore. Sed infinitum,
cum sit improportionatum, non potest esse conveniens. Ergo concupiscentia non potest
esse infinita. (Ia-IIae q. 30 a. 4 arg. 2)
Praeterea, infinita non est transire, et sic in eis non est pervenire ad ultimum.
Sed concupiscenti fit delectatio per hoc quod attingit ad ultimum. Ergo si concupiscentia
esset infinita, sequeretur quod nunquam fieret delectatio. (Ia-IIae q. 30 a. 4 arg. 3)
Sed contra est quod philosophus dicit, in I Polit., quod, in infinitum concupiscentia
existente homines infinita desiderant. (Ia-IIae q. 30 a. 4 s. c.)
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, duplex est concupiscentia, una naturalis,
et alia non naturalis. Naturalis quidem igitur concupiscentia non potest esse infinita
in actu. Est enim eius quod natura requirit, natura vero semper intendit in aliquid
finitum et certum. Unde nunquam homo concupiscit infinitum cibum, vel infinitum potum.
Sed sicut in natura contingit esse infinitum in potentia per successionem, ita huiusmodi
concupiscentiam contingit infinitam esse per successionem; ut scilicet, post adeptum
cibum iterum alia vice desideret cibum, vel quodcumque aliud quod natura requirit,
quia huiusmodi corporalia bona, cum adveniunt, non perpetuo manent, sed deficiunt.
Unde dixit dominus Samaritanae, Ioan. IV, qui biberit ex hac aqua, sitiet iterum.
Sed concupiscentia non naturalis omnino est infinita. Sequitur enim rationem, ut dictum
est, rationi autem competit in infinitum procedere. Unde qui concupiscit divitias,
potest eas concupiscere, non ad aliquem certum terminum, sed simpliciter se divitem
esse, quantumcumque potest. Potest et alia ratio assignari, secundum philosophum in
I Polit., quare quaedam concupiscentia sit finita, et quaedam infinita. Semper enim
concupiscentia finis est infinita, finis enim per se concupiscitur, ut sanitas; unde
maior sanitas magis concupiscitur, et sic in infinitum; sicut, si album per se disgregat,
magis album magis disgregat. Concupiscentia vero eius quod est ad finem, non est infinita,
sed secundum illam mensuram appetitur qua convenit fini. Unde qui finem ponunt in
divitiis, habent concupiscentiam divitiarum in infinitum, qui autem divitias appetunt
propter necessitatem vitae, concupiscunt divitias finitas, sufficientes ad necessitatem
vitae, ut philosophus dicit ibidem. Et eadem est ratio de concupiscentia, quarumcumque
aliarum rerum. (Ia-IIae q. 30 a. 4 co.)
Ad primum ergo dicendum quod omne quod concupiscitur, accipitur ut quoddam finitum,
vel quia est finitum secundum rem, prout semel concupiscitur in actu; vel quia est
finitum secundum quod cadit sub apprehensione. Non enim potest sub ratione infiniti
apprehendi, quia infinitum est, cuius quantitatem accipientibus, semper est aliquid
extra sumere, ut dicitur in III Physic. (Ia-IIae q. 30 a. 4 ad 1)
Ad secundum dicendum quod ratio quodammodo est virtutis infinitae inquantum potest
in infinitum aliquid considerare, ut apparet in additione numerorum et linearum. Unde
infinitum aliquo modo sumptum, est proportionatum rationi. Nam et universale, quod
ratio apprehendit, est quodammodo infinitum, inquantum in potentia continet infinita
singularia. (Ia-IIae q. 30 a. 4 ad 2)
Ad tertium dicendum quod ad hoc quod aliquis delectetur, non requiritur quod omnia
consequatur quae concupiscit, sed in quolibet concupito quod consequitur, delectatur. (Ia-IIae q. 30 a. 4 ad 3)