Deze Quaestio is niet beschikbaar in Nederlandse vertaling
Prooemium
Deinde considerandum est de augmento habituum. Et circa hoc quaeruntur tria. Primo,
utrum habitus augeantur. Secundo, utrum augeantur per additionem. Tertio, utrum quilibet
actus augeat habitum. (Ia-IIae q. 52 pr.)
Articulus 1.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod habitus augeri non possint. Augmentum enim
est circa quantitatem, ut dicitur in V Physic. Sed habitus non sunt in genere quantitatis,
sed in genere qualitatis. Ergo circa eos augmentum esse non potest. (Ia-IIae q. 52 a. 1 arg. 1)
Praeterea, habitus est perfectio quaedam, ut dicitur in VII Physic. Sed perfectio,
cum importet finem et terminum, non videtur posse recipere magis et minus. Ergo habitus
augeri non potest. (Ia-IIae q. 52 a. 1 arg. 2)
Praeterea, in his quae recipiunt magis et minus, contingit esse alterationem, alterari
enim dicitur quod de minus calido fit magis calidum. Sed in habitibus non est alteratio,
ut probatur in VII Physic. Ergo habitus augeri non possunt. (Ia-IIae q. 52 a. 1 arg. 3)
Sed contra est quod fides est quidam habitus, et tamen augetur, unde discipuli domino
dicunt, domine, adauge nobis fidem, ut habetur Luc. XVII. Ergo habitus augentur. (Ia-IIae q. 52 a. 1 s. c.)
Respondeo dicendum quod augmentum, sicut et alia ad quantitatem pertinentia, a quantitatibus
corporalibus ad res spirituales intelligibiles transfertur; propter connaturalitatem
intellectus nostri ad res corporeas, quae sub imaginatione cadunt. Dicitur autem in
quantitatibus corporeis aliquid magnum, secundum quod ad debitam perfectionem quantitatis
perducitur, unde aliqua quantitas reputatur magna in homine, quae non reputatur magna
in elephante. Unde et in formis dicimus aliquid magnum, ex hoc quod est perfectum.
Et quia bonum habet rationem perfecti, propter hoc in his quae non mole magna sunt,
idem est esse maius quod melius, ut Augustinus dicit, in VI de Trin. Perfectio autem
formae dupliciter potest considerari, uno modo, secundum ipsam formam; alio modo,
secundum quod subiectum participat formam. Inquantum igitur attenditur perfectio formae
secundum ipsam formam, sic dicitur ipsa esse parva vel magna; puta magna vel parva
sanitas vel scientia. Inquantum vero attenditur perfectio formae secundum participationem
subiecti, dicitur magis et minus; puta magis vel minus album vel sanum. Non autem
ista distinctio procedit secundum hoc, quod forma habeat esse praeter materiam aut
subiectum, sed quia alia est consideratio eius secundum rationem speciei suae, et
alia secundum quod participatur in subiecto. Secundum hoc igitur, circa intensionem
et remissionem habituum et formarum, fuerunt quatuor opiniones apud philosophos, ut
Simplicius narrat in commento praedicamentorum. Plotinus enim et alii Platonici ponebant
ipsas qualitates et habitus suscipere magis et minus, propter hoc quod materiales
erant, et ex hoc habebant indeterminationem quandam, propter materiae infinitatem.
Alii vero in contrarium ponebant quod ipsae qualitates et habitus secundum se non
recipiebant magis et minus; sed qualia dicuntur magis et minus, secundum diversam
participationem; puta quod iustitia non dicatur magis et minus, sed iustum. Et hanc
opinionem tangit Aristoteles in praedicamentis. Tertia fuit opinio Stoicorum, media
inter has. Posuerunt enim quod aliqui habitus secundum se recipiunt magis et minus,
sicuti artes; quidam autem non, sicut virtutes. Quarta opinio fuit quorundam dicentium
quod qualitates et formae immateriales non recipiunt magis et minus, materiales autem
recipiunt. Ut igitur huius rei veritas manifestetur, considerandum est quod illud
secundum quod sortitur aliquid speciem, oportet esse fixum et stans, et quasi indivisibile,
quaecumque enim ad illud attingunt, sub specie continentur; quaecumque autem recedunt
ab illo, vel in plus vel in minus, pertinent ad aliam speciem, vel perfectiorem vel
imperfectiorem. Unde philosophus dicit, in VIII Metaphys., quod species rerum sunt
sicut numeri, in quibus additio vel diminutio variat speciem. Si igitur aliqua forma,
vel quaecumque res, secundum seipsam vel secundum aliquid sui, sortiatur rationem
speciei; necesse est quod, secundum se considerata, habeat determinatam rationem,
quae neque in plus excedere, neque in minus deficere possit. Et huiusmodi sunt calor
et albedo, et aliae huiusmodi qualitates quae non dicuntur in ordine ad aliud, et
multo magis substantia, quae est per se ens. Illa vero quae recipiunt speciem ex aliquo
ad quod ordinantur, possunt secundum seipsa diversificari in plus vel in minus, et
nihilominus sunt eadem specie, propter unitatem eius ad quod ordinantur, ex quo recipiunt
speciem. Sicut motus secundum se est intensior et remissior, et tamen remanet eadem
species, propter unitatem termini, ex quo specificatur. Et idem potest considerari
in sanitate, nam corpus pertingit ad rationem sanitatis, secundum quod habet dispositionem
convenientem naturae animalis, cui possunt dispositiones diversae convenientes esse;
unde potest variari dispositio in plus vel in minus, et tamen semper remanet ratio
sanitatis. Unde philosophus dicit, in X Ethic., quod sanitas ipsa recipit magis et
minus, non enim eadem est commensuratio in omnibus, neque in uno et eodem semper;
sed remissa permanet sanitas usque ad aliquid. Huiusmodi autem diversae dispositiones
vel commensurationes sanitatis se habent secundum excedens et excessum, unde si nomen
sanitatis esset impositum soli perfectissimae commensurationi, tunc ipsa sanitas non
diceretur maior vel minor. Sic igitur patet qualiter aliqua qualitas vel forma possit
secundum seipsam augeri vel minui, et qualiter non. Si vero consideremus qualitatem
vel formam secundum participationem subiecti, sic etiam inveniuntur quaedam qualitates
et formae recipere magis et minus, et quaedam non. Huiusmodi autem diversitatis causam
Simplicius assignat ex hoc, quod substantia secundum seipsam non potest recipere magis
et minus, quia est ens per se. Et ideo omnis forma quae substantialiter participatur
in subiecto, caret intensione et remissione, unde in genere substantiae nihil dicitur
secundum magis et minus. Et quia quantitas propinqua est substantiae, et figura etiam
consequitur quantitatem; inde est quod neque etiam in istis dicitur aliquid secundum
magis aut minus. Unde philosophus dicit, in VII Physic., quod cum aliquid accipit
formam et figuram, non dicitur alterari, sed magis fieri. Aliae vero qualitates, quae
sunt magis distantes a substantia, et coniunguntur passionibus et actionibus, recipiunt
magis et minus secundum participationem subiecti. Potest autem et magis explicari
huiusmodi diversitatis ratio. Ut enim dictum est, id a quo aliquid habet speciem,
oportet manere fixum et stans in indivisibili. Duobus igitur modis potest contingere
quod forma non participatur secundum magis et minus. Uno modo, quia participans habet
speciem secundum ipsam. Et inde est quod nulla forma substantialis participatur secundum
magis et minus. Et propter hoc philosophus dicit, in VIII Metaphys., quod, sicut numerus
non habet magis neque minus, sic neque substantia quae est secundum speciem, idest
quantum ad participationem formae specificae; sed si quidem quae cum materia, idest,
secundum materiales dispositiones invenitur magis et minus in substantia. Alio modo
potest contingere ex hoc quod ipsa indivisibilitas est de ratione formae, unde oportet
quod, si aliquid participet formam illam, quod participet illam secundum rationem
indivisibilitatis. Et inde est quod species numeri non dicuntur secundum magis et
minus, quia unaquaeque species in eis constituitur per indivisibilem unitatem. Et
eadem ratio est de speciebus quantitatis continuae quae secundum numeros accipiuntur
ut bicubitum et tricubitum; et de relationibus, ut duplum et triplum; et de figuris,
ut trigonum et tetragonum. Et hanc rationem ponit Aristoteles in praedicamentis, ubi,
assignans rationem quare figurae non recipiunt magis et minus, dicit, quae quidem
enim recipiunt trigoni rationem et circuli, similiter trigona vel circuli sunt, quia
scilicet indivisibilitas est de ipsa eorum ratione, unde quaecumque participant rationem
eorum, oportet quod indivisibiliter participent. Sic igitur patet quod, cum habitus
et dispositiones dicantur secundum ordinem ad aliquid, ut dicitur in VII Physic.,
dupliciter potest intensio et remissio in habitibus et dispositionibus considerari.
Uno modo, secundum se, prout dicitur maior vel minor sanitas; vel maior vel minor
scientia, quae ad plura vel pauciora se extendit. Alio modo, secundum participationem
subiecti, prout scilicet aequalis scientia vel sanitas magis recipitur in uno quam
in alio, secundum diversam aptitudinem vel ex natura vel ex consuetudine. Non enim
habitus et dispositio dat speciem subiecto, neque iterum in sui ratione includit indivisibilitatem.
Quomodo autem circa virtutes se habeat, infra dicetur. (Ia-IIae q. 52 a. 1 co.)
Ad primum ergo dicendum quod, sicut nomen magnitudinis derivatur a quantitatibus corporalibus
ad intelligibiles perfectiones formarum; ita etiam et nomen augmenti, cuius terminus
est magnum. (Ia-IIae q. 52 a. 1 ad 1)
Ad secundum dicendum quod habitus quidem perfectio est, non tamen talis perfectio
quae sit terminus sui subiecti, puta dans ei esse specificum. Neque etiam in sui ratione
terminum includit, sicut species numerorum. Unde nihil prohibet quin recipiat magis
et minus. (Ia-IIae q. 52 a. 1 ad 2)
Ad tertium dicendum quod alteratio primo quidem est in qualitatibus tertiae speciei.
In qualitatibus vero primae speciei potest esse alteratio per posterius, facta enim
alteratione secundum calidum et frigidum, sequitur animal alterari secundum sanum
et aegrum. Et similiter, facta alteratione secundum passiones appetitus sensitivi,
vel secundum vires sensitivas apprehensivas, sequitur alteratio secundum scientias
et virtutes, ut dicitur in VII Physic. (Ia-IIae q. 52 a. 1 ad 3)
Articulus 2.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod augmentum habituum fiat per additionem. Nomen
enim augmenti, ut dictum est, a quantitatibus corporalibus transfertur ad formas.
Sed in quantitatibus corporalibus non fit augmentum sine additione, unde in I de Generat.
dicitur quod augmentum est praeexistenti magnitudini additamentum. Ergo et in habitibus
non fit augmentum nisi per additionem. (Ia-IIae q. 52 a. 2 arg. 1)
Praeterea, habitus non augetur nisi aliquo agente. Sed omne agens aliquid facit in
subiecto patiente, sicut calefaciens facit calorem in ipso calefacto. Ergo non potest
esse augmentum nisi aliqua fiat additio. (Ia-IIae q. 52 a. 2 arg. 2)
Praeterea, sicut id quod non est album, est in potentia ad album; ita id quod est
minus album, est in potentia ad magis album. Sed id quod non est album, non fit album
nisi per adventum albedinis. Ergo id quod est minus album, non fit magis album nisi
per aliquam aliam albedinem supervenientem. (Ia-IIae q. 52 a. 2 arg. 3)
Sed contra est quod philosophus dicit, in IV Physic., ex calido fit magis calidum,
nullo facto in materia calido, quod non esset calidum quando erat minus calidum. Ergo,
pari ratione, nec in aliis formis quae augentur, est aliqua additio. (Ia-IIae q. 52 a. 2 s. c.)
Respondeo dicendum quod huius quaestionis solutio dependet ex praemissa. Dictum est
enim supra quod augmentum et diminutio in formis quae intenduntur et remittuntur,
accidit uno modo non ex parte ipsius formae secundum se consideratae, sed ex diversa
participatione subiecti. Et ideo huiusmodi augmentum habituum et aliarum formarum,
non fit per additionem formae ad formam; sed fit per hoc quod subiectum magis vel
minus perfecte participat unam et eandem formam. Et sicut per agens quod est actu,
fit aliquid actu calidum, quasi de novo incipiens participare formam, non quod fiat
ipsa forma, ut probatur VII Metaphys.; ita per actionem intensam ipsius agentis efficitur
magis calidum, tanquam perfectius participans formam, non tanquam formae aliquid addatur.
Si enim per additionem intelligeretur huiusmodi augmentum in formis, hoc non posset
esse nisi vel ex parte ipsius formae, vel ex parte subiecti. Si autem ex parte ipsius
formae, iam dictum est quod talis additio vel subtractio speciem variaret; sicut variatur
species coloris, quando de pallido fit album. Si vero huiusmodi additio intelligatur
ex parte subiecti, hoc non posset esse nisi vel quia aliqua pars subiecti recipit
formam quam prius non habebat, ut si dicatur frigus crescere in homine qui prius frigebat
in una parte, quando iam in pluribus partibus friget, vel quia aliquod aliud subiectum
additur participans eandem formam, sicut si calidum adiungatur calido, vel album albo.
Sed secundum utrumque istorum duorum modorum, non dicitur aliquid magis album vel
calidum, sed maius. Sed quia quaedam accidentia augentur secundum seipsa, ut supra
dictum est, in quibusdam eorum fieri potest augmentum per additionem. Augetur enim
motus per hoc quod ei aliquid additur vel secundum tempus in quo est, vel secundum
viam per quam est, et tamen manet eadem species, propter unitatem termini. Augetur
etiam nihilominus motus per intensionem, secundum participationem subiecti, inquantum
scilicet idem motus potest vel magis vel minus expedite aut prompte fieri. Similiter
etiam et scientia potest augeri secundum seipsam per additionem, sicut cum aliquis
plures conclusiones geometriae addiscit, augetur in eo habitus eiusdem scientiae secundum
speciem. Augetur nihilominus scientia in aliquo, secundum participationem subiecti,
per intensionem, prout scilicet expeditius et clarius unus homo se habet alio in eisdem
conclusionibus considerandis. In habitibus autem corporalibus non multum videtur fieri
augmentum per additionem. Quia non dicitur animal sanum simpliciter, aut pulchrum,
nisi secundum omnes partes suas sit tale. Quod autem ad perfectiorem commensurationem
perducatur, hoc contingit secundum transmutationem simplicium qualitatum; quae non
augentur nisi secundum intensionem, ex parte subiecti participantis. Quomodo autem
se habeat circa virtutes, infra dicetur. (Ia-IIae q. 52 a. 2 co.)
Ad primum ergo dicendum quod etiam in magnitudine corporali contingit dupliciter esse
augmentum. Uno modo, per additionem subiecti ad subiectum; sicut est in augmento viventium.
Alio modo, per solam intensionem, absque omni additione; sicut est in his quae rarefiunt,
ut dicitur in IV Physic. (Ia-IIae q. 52 a. 2 ad 1)
Ad secundum dicendum quod causa augens habitum, facit quidem semper aliquid in subiecto,
non autem novam formam. Sed facit quod subiectum perfectius participet formam praeexistentem,
aut quod amplius se extendat. (Ia-IIae q. 52 a. 2 ad 2)
Ad tertium dicendum quod id quod nondum est album, est in potentia ad formam ipsam,
tanquam nondum habens formam, et ideo agens causat novam formam in subiecto. Sed id
quod est minus calidum aut album, non est in potentia ad formam, cum iam actu formam
habeat, sed est in potentia ad perfectum participationis modum. Et hoc consequitur
per actionem agentis. (Ia-IIae q. 52 a. 2 ad 3)
Articulus 3.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod quilibet actus augeat habitum. Multiplicata
enim causa, multiplicatur effectus. Sed actus sunt causa habituum aliquorum, ut supra
dictum est. Ergo habitus augetur, multiplicatis actibus. (Ia-IIae q. 52 a. 3 arg. 1)
Praeterea, de similibus idem est iudicium. Sed omnes actus ab eodem habitu procedentes
sunt similes, ut dicitur in II Ethic. Ergo, si aliqui actus augeant habitum, quilibet
actus augebit ipsum. (Ia-IIae q. 52 a. 3 arg. 2)
Praeterea, simile augetur suo simili. Sed quilibet actus est similis habitui a quo
procedit. Ergo quilibet actus auget habitum. (Ia-IIae q. 52 a. 3 arg. 3)
Sed contra, idem non est contrariorum causa. Sed, sicut dicitur in II Ethic., aliqui
actus ab habitu procedentes diminuunt ipsum; utpote cum negligenter fiunt. Ergo non
omnis actus habitum auget. (Ia-IIae q. 52 a. 3 s. c.)
Respondeo dicendum quod similes actus similes habitus causant, ut dicitur in II Ethic.
Similitudo autem et dissimilitudo non solum attenditur secundum qualitatem eandem
vel diversam; sed etiam secundum eundem vel diversum participationis modum. Est enim
dissimile non solum nigrum albo, sed etiam minus album magis albo, nam etiam motus
fit a minus albo in magis album, tanquam ex opposito in oppositum, ut dicitur in V
Physic. Quia vero usus habituum in voluntate hominis consistit, ut ex supradictis
patet; sicut contingit quod aliquis habens habitum non utitur illo, vel etiam agit
actum contrarium; ita etiam potest contingere quod utitur habitu secundum actum non
respondentem proportionaliter intensioni habitus. Si igitur intensio actus proportionaliter
aequetur intensioni habitus, vel etiam superexcedat; quilibet actus vel auget habitum,
vel disponit ad augmentum ipsius; ut loquamur de augmento habituum ad similitudinem
augmenti animalis. Non enim quodlibet alimentum assumptum actu auget animal, sicut
nec quaelibet gutta cavat lapidem, sed, multiplicato alimento, tandem fit augmentum.
Ita etiam, multiplicatis actibus, crescit habitus. Si vero intensio actus proportionaliter
deficiat ab intensione habitus, talis actus non disponit ad augmentum habitus, sed
magis ad diminutionem ipsius. (Ia-IIae q. 52 a. 3 co.)
Et per hoc patet responsio ad obiecta. (Ia-IIae q. 52 a. 3 ad arg.)